|
Moyses ad filios Israel,
posteaquam de monte descendit, habens alias tabulas Legis,
circumposito sibi velamine propter gloriam vultus ejus, quam filii
Israel non poterant intueri, Haec, inquit, verba, quae dixit
Dominus facere ea: ambigue positum est, utrum ea facere ipse
Dominus, an illi: sed utique manifestum est quod illi; jussit quippe
ille quae fierent. Sed forte ideo sic positum est, ut ex utroque
accipiatur; quia et Dominus facit, cum facientes adjuvat, secundum
illud Apostoli, In timore et tremore vestram ipsorum salutem
operamini; Deus enim est qui operatur in vobis et velle, et operari,
pro bona voluntate (Philipp. II, 12, 13).
|
|