CLXVIII. [Ib. XXXV, 24.]

Omnis afferens demptionem, argentum et aes attulerunt demptionem Domino: tanquam diceret, Omnis qui attulit, attulit illud atque illud, inter caetera quae dicebat, et argentum et aes commemorans. Demptionem sane interpretati sunt latini, quod graecus habet AFAIREMA. Appellata est autem demptio, eo quod sibi demeret qui Domino afferret.