|
Narrante Moyse commemoratum
est quod ei dixit Deus de Beseleel eisdem verbis ac totidem, quod eum
impleverit Spiritu divino sapientiae, et intellectus, et scientiae ad
tabernaculi opera facienda, quae pertinent ad artes opificum : unde
quid nobis videretur jam diximus (Supra, quaest. 138). Sed
ideo nunc hoc idem commemorandum putavi, quia non frustra eisdem omnino
verbis repetitum est, quibus antea Moysi a Domino fuerat intimatum.
Sane novo more hic ars architectonica perhibetur, opificum ex auro et
argento et quocumque metallo, cum illa dici soleat architectonica,
quae pertinet ad fabricas aedificiorum.
|
|