XVII. [Ib. IV, 16.]

Notandum quod cum ad populum mitteretur, non ei dictum est, Ecce dedi te deum populo, et frater tuus erit tuus propheta; sed frater tuus, inquit, loquetur tibi ad populum. Dictum etiam est, Erit os tuum, et tu illi quae ad Deum: non dictum est, Tu illi deus. Pharaoni autem dicitur Moyses datus deus, et secundum analogiam propheta Moysi Aaron, sed ad Pharaonem. Hic insinuatur nobis, ea loqui prophetas Dei quae audiunt ab eo, nihilque aliud esse prophetam Dei, nisi enuntiatorem verborum Dei hominibus, qui Deum vel non possunt vel non merentur audire.