CLXX. [Ib. XXXVI, 2 et 3.]

Et omnes qui sponte vellent ire ad opera, ut consummarent ea, et acceperunt a Moyse omnes demptiones . In notitiam tantum Moyses pertulit quae Dominus opera fieri praeceperit, tabernaculum scilicet cum omnibus quae in eo essent, et vestes sacerdotales . Commemoravit autem quosdam, quibus dixit Spiritum divinitus datum, quo illa efficere possent: et tamen multi intelliguntur sponte ad eadem opera venisse quibus neque imperatum est, nec eorum nomina commemorata sunt a Domino dicta Moysi. Non ergo illi soli hoc munus divinitus habuerunt, qui nominatim commemorantur, sed fortasse praecipue atque excellentius. Laudandus est autem in his omnibus non attractus ad opus serviliter animus, sed liberaliter et sponte devotus.