CLXXI. [Ib. XXXVI, 4, et 5.] |
Notandum quod illi qui sapientes appellantur, effectores operum sancti, etiam moribus tales erant, ut cum ipsi susciperent omnia quae populus offerebat, existimans necessaria ex quibus illa omnia complerentur, viderunt plus offerri quam erat necesse, et dixerunt Moysi; atque ille per praeconem ultra populum offerre prohibuit. Poterant autem, si vellent, multa auferre, sed modestia prohibuit, vel religio terruit. |