CLXXII. [Ib. XXXV, 2.]

Posteaquam descendit Moyses de monte, opera commendantur tabernaculi construendi, et vestis sacerdotalis; de quibus faciendis antequam aliquid praeciperet, locutus est ad populum de sabbati observatione. Ubi non immerito movet, cum decem verba Legis acceperit in tabulis lapideis iterum, quas ipse excidit, ipse conscripsit; quare de sabbato solo, posteaquam descendit, populum admonuit. Si enim propterea decem praecepta Legis superfluum fuit ut populus iterum audiret; cur non fuit superfluum ut de sabbato audiret, cum et hoc in eisdem praeceptis decem legatur? An et hoc simile est velamento, quo faciem obtexit, quia splendorem vultus ejus filii Israel non poterant intueri? Nam ex decem praeceptis hoc solum populo praecepit, quod figurate ibi dictum est: alia quippe ibi novem sicut praecepta sunt, etiam in Novo Testamento observanda minime dubitamus. Illud autem unum de sabbato usque adeo figurata diei septimi observatione apud Israelitas velatum fuit, et in mysterio praeceptum fuit, et quodam sacramento figurabatur, ut hodie a nobis non observetur, sed solum quod significabat intueamur. In illa autem requie ubi opera servilia jubentur cessare, magna est altitudo gratiae Dei. Tunc enim fiunt cum requie opera bona, cum fides per dilectionem operatur (Galat. V, 6): timor autem tormentum habet, et in tormento quae requies? Unde timor non est in charitate (I Joan. IV, 18): charitas autem diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis (Rom. V, 5). Ideo sabbatum requies sancta Domino: Dei scilicet gratiae tribuenda, non nobis velut ex nobis. Alioquin nostra opera sic erunt, ut sint humana, aut peccata : aut cum timore, non cum dilectione; et ideo servilia sine requie. Plenitudo autem sabbati erit in requie sempiterna. Non enim frustra institutum est et sabbatum sabbatorum (Levit. XXV).