CLXXIII. [Ib. XL, 9, 10.]

Superius quando prius locutus est Deus de tabernaculo ungendo, dixit eadem unctione sanctificari illa omnia, et fieri sancta sanctorum. Altare autem holocaustomatum eadem unctione sanctificatum, dixerat fieri sanctum sancti: et hoc interesse videbatur, quod nihil eorum dixisset sanctum sanctorum, nisi quod tantum velo separabatur a sancto, id est, ubi erat arca testamenti et altare incensi (Exod. XXX, 26-38). Nunc autem cum eadem repeteret, dixit de tabernaculo uncto et his quae in illo essent, quod eadem unctione sanctificarentur, et fierent sancta: illud autem altare holocaustoniatum, de quo prius dixerat quod fieret sanctum sancti, eadem unctione nunc dixit fieri sanctum sanctorum. Unde datur intelligi tantumdem valere quod dictum fuerat sanctum sancti, quantum valet quod dictum est sanctum sanctorum: ac per hoc et illa omnia uncta, id est totum tabernaculum, et quaecumque in eo essent, quae prius appellaverat sancta sanctorum, tantumdem valere quod nunc ait sancta: nec unumquodque eorum dici tantummodo post istam unctionem sanctum sancti, verum etiam sanctum sanctorum; sicut altare holocaustomatum; ut jam nihil intersit, quantum ad hanc appellationem attinet, inter illa quae interius intra velum fuerant, id est ubi erat arca testimonii, et caetera foris, nisi quod illa interius ita dicebantur sancta sanctorum vel sanctum sanctorum , ut etiam ante unctionem sic appellarentur; caetera vero unctione sanctificata sunt, ut hoc nomen acciperent. Quod otio discutiendum est quid ista significent.