|
Notanda est res multum
mirabilis, quod nube descendente et implente tabernaculum, quae tamen
gloria Domini dicitur, non poterat Moyses intrare tabernaculum, qui
in monte Sina, quando Legem primitus accepit, intravit in nubem ubi
erat Deus (Id. XIX, 20). Procul dubio ergo aliam personam
tunc figurabat, aliam nunc: et tunc eorum qui participes fiunt intimae
veritatis Dei; nunc autem Judaeorum, quibus gloria Domini, quae in
tabernaculo est, quod est gratia Christi, tanquam nubes opponitur,
non eam intelligentibus, et ideo non intrant in tabernaculum
testimonii. Et hoc credendum est semel factum, mox ut constitutum est
tabernaculum, significationis hujus causa, vel alicujus alterius.
Neque enim semper sic erat nubes super tabernaculum, ut illuc Moyses
intrare non posset; quandoquidem non removebatur nubes, nisi cum eis
hoc signum dabatur disjungendi, hoc est castra movendi ex eo loco ubi
erant; et accedendi quo nubes ducebat per diem, flamma per noctem
(Exod. XIII, 21). Quae duo vicissim etiam super
tabernaculum manebant, ubi castra posuissent, nubes per diem, flamma
per noctem.
|
|