|
1. Quoniam liber qui Exodus dicitur, in constitutione tabernaculi
sumit terminum, de quo tabernaculo etiam per superiora ejusdem libri
multa dicuntur, quae faciant difficultatem intelligendi, sicut solet
omnis TOPOGRAFIA, id est loci alicujus descriptio in omni
historia facere; visum est mihi de toto ipso tabernaculo separatim
dicere, quo intelligatur, si fieri potest, quale illud, et quid
fuerit, interim proprietate narrationis inspecta , et in aliud tempus
dilata figurata significatione: neque enim aliquid ibi fuisse putandum
est, quod jubente Deo constitueretur sine alicujus magnae rei
sacramento, cujus cognitio fidem formamque pietatis aedificet.
2. [Ib. XXVI, 1, 6.] Jubet ergo Deus Moysi facere
tabernaculum decem aulaeorum de bysso torta, et hyacintho, et
purpura, et cocco torto, Cherubim opere textoris: AYLAIAS
quas Graeci appellant, Latini aulaea perhibent, quas cortinas vulgo
vocant. Non ergo decem atria fieri jussit, sicut quidam negligenter
interpretati sunt: non enim AYLAS, sed AYLAIAS dixit.
Opere ergo textili Cherubim jussit in aulaeis fieri, quorum aulaeorum
longitudinem esse praecepit cubitorum viginti octo, et latitudinem
cubitorum quatuor. Cohaerere autem invicem aulaea, et conjungi inter
se quinque hinc, et quinque inde, ut spatium quod eis cingeretur, hoc
esset tabernaculi spatium. Quomodo autem inter se connecterentur eadem
quina aulaea, ita praecepit, Facies illis, inquit, ansas
hyacinthinas in ora summa aulaei unius ex una parte in commissuram; et
sic facies superiora summa ad commissuram secundam: id est, ubi
committitur aulaeum aulaeo, tertium scilicet secundo, quod secundum
jam cum primo commissum est, id est conjunctum atque connexum, faciem
contra faciem consistentia ex adverso singula; quoniam inter se jussit
quina conjungi, ut ex adverso constituerentur. Utrum autem quadrum
spatium his concluderetur, an rotundum, nondum apparet; sed apparebit
cum de columnis coeperit dicere, quibus protenduntur aulaea. Non ergo
amplius quam de trium connexione dicere voluit, quae fit in duabus
commissuris, secundi ad primum, et tertii ad secundum, ut ex hac
veluti regula caetera jungerentur. Ansas ergo praecepit fieri primo
aulaeo quinquaginta, ex una parte qua illi fuerat committendum
secundum; et ansas quinquaginta tertio aulaeo, ex ea parte qua secundo
conjungebatur: ipsum autem secundum, id est inter utrasque ansas
quinquagenas medium, circulos habere voluit quinquaginta aureos,
utique ex una parte, per quos conjungeretur quinquaginta ansis aulaei
primi; ac per hoc consequens erat ut ex alia quoque parte circulos
totidem haberet, per quos conjungeretur ansis aulaei tertii. Quod
breviter Scriptura ita dixit: Et facies circulos quinquaginta
aureos, et conjunges aulaeum ad aulaeum circulis, et erit tabernaculum
unum. Circuli ergo quinquaginta aurei secundi aulaei, inserebantur
quinquaginta ansis hyacinthinis primi aulaei; quinquaginta circuli
inserebantur et quinquaginta ansis tertii aulaei; et deinceps ita
caeteri connectebantur, ut quinque complecterentur, atque ex adversa
parte alia similiter quinque.
3. [Ib. 7-11.] Deinde dicit, Et facies vela capillacia
operire super tabernaculum: id est, quae venirent super, non a parte
tecti, sed supercingendo. Dicimus enim et sic aliquid superponi, non
quemadmodum tectum domus, sed quemadmodum tectorium parietis, tanquam
super lineam fasciam. Undecim, inquit, vela facies ea. Longitudo
veli unius erit triginta cubitorum, et quatuor cubitorum latitudo veli
unius: mensura eadem erit undecim velorum. Et conjunges quinque vela
in se, et sex vela in se. Quomodo illa aulaea voluit quina conjungi,
sic ista vela quinque et sex, quae undecim erant, non decem. Et
duplicabis, inquit, velum sextum secundum faciem tabernaculi: ne
moveret quia impariliter alterutrum incurrebant sex et quinque. Deinde
dicit etiam ista vela capillacia, quemadmodum sibimet jungerentur. Et
idem dicit, sed fortasse planius, Et facies, inquit, ansas
quinquaginta in ora veli unius, quod contra medium est, id est,
contra secundum, quia ipsum erit medium inter primum et tertium:
secundum commissuram, id est, juncturam. Et quinquaginta ansas
facies super oram veli, quod conjunctum est ad secundum velum, id est
super oram tertii veli, qua conjungitur secundo. Et facies circulos
aereos quinquaginta, et conjunges circulos de ansis; et conjunges
vela, et erit unum. Circulos ergo medio velo voluit apponi, id est
secundo, quibus quiquagenis ausis jungeretur primo et tertio. Nihil
hic aliud est, nisi quod circulos non aureos, sed aereos fieri nunc
praecepit. Ansas autem in aulaeis hyacinthinas dixerat: in velis
autem capillaciis quoniam tacuit cujusmodi essent ansae, quid nisi
capillacias eas credibilius accipimus?
4. [Ib. 12-14.] Quod deinde sequitur ita est ad
intelligendum difficile, ut verear ne exponendo fiat obscurius. Dicit
enim, Et suppones in velis tabernaculi dimidium veli quod
superaverit, subteges quod abundat de velis tabernaculi, subteges post
tabernaculum. Cubitum ex hoc, et cubitum ex hoc, ex eo quod superat
velis de longitudine velorum tabernaculi, erit contegens super latera
tabernaculi, hinc atque hinc ut operiat. Cum sextum velum jusserit
duplicari secundum faciem tabernaculi, quid dicat superare in velis
dimidium veli; et quid dicat, Cubitum ex hoc, et cubitum ex hoc,
cum dimidium veli quindecim cubita sint, quoniam triginta cubitorum
jussit esse unum velum, quis facile intelligat? Aut si propterea
superat de longitudine velorum, quia prima aulaea de bysso et cocco et
purpura et hyacintho viginti octo cubitis longa esse praecepit, ista
vero capillacia triginta cubitorum esse voluit, duobus cubitis
superantur singula aulaea a singulis velis capillaciis: quae in summam
ducta, excepto undecimo quod duplicari jussit, viginti cubita
excrescunt, quibus superatur ambitus aulaeorum ambitu capillaciorum.
Decem quippe velorum cubita bina, quibus longiora erant, viginti
faciunt: quorum ex utroque latere decem hinc et decem inde poterant
superare, non cubitum ex hoc et cubitum ex hoc, sicut Scriptura
loquitur. Quapropter differenda mihi videtur hujus loci expositio,
donec tabernaculum columnis omnibus, cum atrio, quod circumponitur,
omni ex parte consistat. Fortassis enim per anticipationem aliquid
dicit de his velis capillaciis, quod ad illa proficiat, de quibus
nondum locutus est. Quod enim dicit, Et facies vela capillacia
operire super tabernaculum, utrum universum tabernaculum his velis
cooperiri velit cum atrio scilicet, de quo circumponendo postea
loquitur; an hoc interius tabernaculum, quod decem aulaeis fieri
jussit, incertum est. Sequitur ergo et dicit, Et facies operimentum
tabernaculo, pelles arietum rubricatas. Etiam hoc operimentum utrum
universo tabernaculo fieri jusserit in circuitu, an interiori tantum,
similiter habetur incertum. Quod vero adjungit, Et operimenta pelles
hyacinthinas desuper, hoc non in circuitu, sed a tecto velut camera
accipiendum est.
5. [Ib. 15-21.] Et facies, inquit, columnas tabernaculo
de lignis imputribilibus: decem cubitorum columnam unam, et cubiti
unius et dimidii latitudinem columnae unius; duos anconiscos columnae
uni consistentes ex adverso: sic facies omnibus columnis tabernaculi.
Quare jusserit fieri hos anconiscos, de quibus antea dixi quid essent
(Supra, quaest. 109), non satis mihi apparet. Si enim ad
columnas portandas fierent, quatuor ut minimum fierent : si autem ubi
serae incumberent, etiam plures fierent; nam quinas seras singulis
columnis distribuit. Nisi forte in his anconiscis non aliquis usus,
sed sola significatio sit, sicut in velo undecimo capillacio. Nam
columna duos anconiscos velut brachia hinc atque hinc extendens,
figuram crucis reddit. Nunc jam videamus numerum columnarum, in
quibus et forma tabernaculi possit adverti, utrum quadra, an rotunda
sit, an oblongam habeat quadraturam, lateribus longioribus brevioribus
frontibus sicut pleraeque basilicae construuntur: hoc enim potius hic
evidenter exprimitur. Nam ita dicit: Et facies columnas
tabernaculo, viginti columnas ab latere isto, quod respicit ad
aquilonem. Et quadraginta bases argenteas facies viginti columnis,
duas bases columnae uni in ambas partes ejus. Et latus secundum contra
austrum viginti columnas, et quadraginta earum bases argenteas; duas
bases columnae uni in ambas partes ejus, et duas bases columnae uni in
ambas partes ejus. Repetitio non moveat; quia locutionis est, ut
omnes ita intelligantur de quibus non dicit. De basibus autem jam
antea diximus, cur una columna duas habeat, quia et capita hoc loco
bases vocat (supra, quaest. 110).
6. [Ib. 22-25.] Videmus igitur vicenis columnis porrecta
duo latera tabernaculi aquilonis et austri: duo sunt reliqua,
orientale et occidentale, quae si totidem columnas habuissent, procul
dubio quadrum esset. Quot autem habeat, de occidentali non tacetur,
de orientali tacetur: utrum quia non habuit, et sola illic sine
columnis extendebantur aulaea ab extrema columna unius lateris usque ad
alterius alteram extremam; an aliqua causa taceantur, ut etiam tacitae
intelligantur, nescio. Postea quippe ex ipsa parte orientis decem
columnae commemorantur, sed atrii de quo post loquitur, quod huic
tabernaculo circumponi jubet. Commemoratis ergo lateribus tabernaculi
aquilonio et australi in vicenis columnis, deinde sequitur et
adjungit, dicens: Et retro tabernaculum per partem quae est contra
mare, facies sex columnas: et duas columnas facies in angulis
tabernaculi a posterioribus, et aequales deorsum versus; et in se
convenientes erunt, aequales de capitibus in commissuram unam. Sic
facies ambobus duobus angulis ; aequales sint. Et erunt octo
columnae, et bases earum argenteae sexdecim: duae bases columnae uni,
ut duae bases columnae uni in ambas partes ejus. De basibus similis
ratio et similis locutio est. Latus itaque occidentis, nam hoc est ad
mare, columnis octo extenditur; sex mediis, et duabus angularibus
quas aequales ad unam commissuram dicit esse debere; credo quod angulus
duo in se latera committat, et sit columna angularis lateri utrique
communis, ista occidentali et aquiloniae. illa occidentali et
australi. Quod autem dicit etiam aequales deorsum versus hoc utique
dicit, ut ad perpendiculum librarentur, ne robustiores essent infra
quam supra, sicut pleraeque columnae sunt.
7. [Ib. 26-29.] Deinde dicit: Et facies seras de lignis
imputribilibus, quinque uni columnae ex una parte tabernaculi; et
quinque seras columnae lateri tabernaculi secundo; et quinque seras
columnae posteriori lateri tabernaculi, quod est ad mare. Mirum si
dubitari potest, latus orientale columnas non habuisse in hoc interiore
tabernaculo, cui postea circumponitur atrium Singulas quasque igitur
columnas omnium trium laterum habere seras quinas jubet. Et sera,
inquit, media inter medias columnas pertranseat ab uno latere in aliud
latus. Hoc videtur dicere, ut de columna in colamnam sera
perveniret, et per intervallum columnarum porrigeretur a latere unius
usque in latus alterius: ac per hoc una ex his omnibus columna non erat
habitura proprias quinque seras; ad quam extremam quinque perveniebant
a columna sibi proxima venientes. Et columnas, inquit, inaurabis
auro, et annulos facies aereos, in quos induces seras, et inaurabis
auro seras. Ne columnae foraminibus cavernarentur, quo intrarent
serae, annulos fieri jussit, quibus ex utraque parte continerentur
fines serarum. Proinde intelliguntur hi annulli fixis in ligno ansulis
pependisse, ut extremas partes serarum possent capere et continere.
8. [Ib. 30-37.] Et eriges, inquit, tabernaculum secundum
speciem quae monstrata est tibi in monte. Et facies velamen de
hyacintho et purpura et cocco torto et bysso neta; opus textile facies
illud Cherubim . Et superimpones illud super quatuor columnas
imputribiles inauratas auro, et capita earum aurea, et bases earum
quatuor argenteae. Et pones velamen super columnas, et induces
illuc, interius quam velamen est , arcam testimonii: et dividet vobis
velamen inter medium sancti et inter medium sancti sanctorum. Et
cooperies de velamine arcam testimonii in sancto sanctorum . Haec
omnia manifesta sunt, interius intra velamen hoc quatuor columnis
impositam fuisse arcam testimonii: quam non sic operiri jussit
velamine, ut super arcae cooperculum jaceret velamen, sed ut contra
statueretur . Deinde dicit: Et pones mensam foris extra velamen; et
candelabrum contra mensam in parte tabernaculi, quae respicit ad
austrum: et mensam pones in parte tabernaculi, quae respicit ad
aquilonem. Etiam hoc planum est. Quod autem sequitur, Et facies
adductorium de hyacintho et purpura et cocco torto et bysso torta, opus
variatoris. Et facies velamini quinque columnas, et inaurabis illas
auro, et capita earum aurea: et conflabis eis quinque bases aereas:
cui usui velamen hoc fiat quinque columnis extentum, post apparebit,
nam hic non apparet. Vult enim illud esse velamen ostii tabernaculi,
hujus videlicet interioris, cui circumponitur atrium. Deinde jubet
altare fieri sacrificiorum et holocaustomatum; et dicit quemadmodum
fiat: nondum autem dicit ubi ponatur; sed hoc quoque post apparebit.
9. [Ib. XXVII, 9-13.] Hinc jam de atrio loquitur usque
in finem, quod circumponendum est tabernaculo illi, de quo prius
constituendo locutus est. Et facies, inquit, atrium; quod dicitur
graece AYLEN, non AYLAIAN: quod quidam interpretes nostri
non discernentes, et hoc et illa aulaea, quas AYLAIAS non
AYLAS Graeci dicunt, atria interpretati sunt dicentes, Et
facies tabernaculum decem atriorum, ubi decem aulaeorum dicere
debuerunt. Nonnulli autem multo imperitiores, januas interpretati
sunt et AYLAS et AYLAIAS. Sicut autem in lingua latina
invenimus aulaea, quas Graeci AYLAIAS vocant; ita quam illi
appellant AYLEN, nostri aulam vocaverunt. Sed jam non atrium
isto nomine, sed domus regia significatur in latina lingua; apud
Graecos autem, atrium. Ergo, Et facies, inquit, atrium
tabernaculo in latere quod respicit ad austrum; et tentoria atrii ex
bysso torta; longitudo sit centum cubitorum uni lateri: columnae eorum
viginti, et bases earum aereae viginti; et circuli earum, et arcus
earum argentei. Sic et lateri quod est ad aquilonem, tentoria centum
cubitorum longitudinis; et columnae eorum viginti, et bases earum
aereae viginti, et circuli earum, et arcus columnarum, et bases
inargentatae argento. Latitudo autem atrii quae est ad mare, tentoria
ejus quinquaginta cubitorum; columnae eorum decem, et bases earum
decem. Et latitudo atrii quod est ad orientem, quinquaginta
cubitorum; columnae ejus decem, et bases earum decem.
10. Hic jam videmus commemorari columnas ab oriente, cum loquitur
de atrio, et eas decem dicens cum basibus aereis, sicut dixit etiam de
occidentalibus: ubi difficillima oritur quaestio. Nam facile est
quidem ut accipiamus ab oriente unum ordinem columnarum ad atrium
pertinentium, quo tabernaculum interius per omnes quatuor partes
cingitur; quia non habebat ex ea parte columnas tabernaculum interius:
ab occidente autem ubi jam erant interioris tabernaculi columnae octo,
quomodo etiam istas decem, quas exterioris atrii commemorat, accepturi
sumus, tanquam ab occidente duo sint ordines columnarum, interiorum
octo, et exteriorum decem? Quod si ita est, longiora erunt etiam
latera atrii exterioris, quam tabernaculi interioris, ut sit unde ab
extremo in extremum alius columnarum ordo dirigatur, et non incurrat in
ordinem priorem ad interius tabernaculum pertinentem. Et si hoc est,
consequens erit ut vicenae illae columnae duorum laterum tabernaculi
interioris, austri et aquilonis, intervallis brevioribus dirimantur,
quam illae vicenae quas habet atrium exterius ex eisdem lateribus. Et
quia illi exteriores ordines vicenarum columnarum, sicut Scriptura
loquitur, centena cubita tenent; isti interiores totidem columnarum
quotlibet minus cubita teneant, quoniam hoc Scriptura non expressit,
consequens erit ut octo columnae illae tabernaculi interioris in latere
occidentali rariores sint quam vicenae illae ejusdem tabernaculi
australes et aquiloniae, ut possit comprehendi spatium quantum sufficit
decem illis aulaeis circumtendendis, quibus primitus dixit hoc
tabernaculum fieri. Habent enim cubita vicena et octona, quae fiunt
simul ducenta octoginta: quorum si centena essent in lateribus duobus
austri et aquilonis, ubi vicenarum columnarum ordines sunt, quadragena
utique cubita tenderentur per alia duo latera orientis et occidentis,
et proportione occurrerent in octo columnis cubita quadraginta, sicut
in viginti columnis cubita centum; sed non essent longiora latera
exterioris atrii, quoniam centenis cubitis definita sunt; et ideo non
esset quemadmodum ille ordo decem columnarum ab angulo australi in
angulum aquilonium includeret ordinem interiorum octo columnarum.
Proinde ut atrio undique circumdetur interius tabernaculum, oportet
illud esse etiam longitudinis brevioris: atque ita necesse sit vicenas
ejus columnas in duobus lateribus, quibus in longum porrigitur,
densius constitui, quam sunt atrii exterioris etiam ipsae vicenae; et
rarius octo columnas tabernaculi interioris a parte occidentis, quam
decem ex eadem parte atrii exterioris: quoniam quidquid minus cubitorum
ex illis aulaeis extenditur in columnis vicenis duorum laterum ad
austrum et ad aquilonem, compensandum est latitudine orientalis et
occidentalis lateris, ut ducenta octoginta cubita consummentur
aulaeorum. Non enim sicut de velis capillaciis, ubi unum plus est,
ita et de his aulaeis jussit aliquid duplicari. Quapropter si tantum
breviatur longitudo tabernaculi interioris, quod ab atrio exteriore
posset includi, ut in vicenis ejus columnis non centena cubita
tendantur aulaeorum; sed verbi gratia, ut minimum nonagena et sena,
ut quaternis cubitis breviora sint: haec ipsa quaterna cubita, id est
octo cubita in duos aliis lateribus utique tendenda sunt, orientali et
occidentali; ac sic in illis octo columnis occidentalibus tabernaculi
interioris non extenduntur cubita quadraginta, sed quadraginta
quatuor, et alia quadraginta quatuor ab oriente. Cum ergo in decem
columnis exterioris atrii tenduntur cubita quinquaginta, in octo autem
interioris tabernaculi tenduntur cubita quadraginta quatuor, rariora
inveniuntur intervalla interiorum octo columnarum quam exteriorum
decem: quia si paria essent, ita in columnis octo quadraginta cubita
tenderentur, sicut quinquaginta tendebantur in decem; quoniam quod
sunt proportione octo ad decem, hoc sunt quadraginta ad quinquaginta.
Quinarium quippe numerum quadraginta octies habent, quinquaginta
decies
11. [Ib. 14-16.] Nec nos moverent columnarum intervalla
disparia, quod densiores in lateribus longitudinis ponerentur, ubi
vicenae sunt, rariores autem in latere latitudinis, ubi octo sunt,
nisi aliud existeret quod urgeret mutare sententiam. Cum enim
commemorasset longitudinem atrii ad mare habere tentoria quinquaginta
cubitorum, et columnas decem, et bases earum decem; et latitudinem
atrii ad orientem item quinquaginta cubitorum, et columnas decem et
bases decem; atque his dictis perfecta videretur forma tabernaculi cum
atrio suo undique ambiente, injecit aliud, quod ubi et quomodo
intelligendum sit, difficillime reperitur: Et quindecim, inquit,
cubitorum tentoriorum altitudo lateri uni: columnae eorum tres, et
bases earum tres. Et latus secundum, quindecim cubitorum tentoriorum
altitudo: columnae eorum tres, et bases earum tres. Et portae atrii
tegumen viginti cubitorum altitudo de hyacintho et purpura et cocco neto
et bysso torta, varietate acu picta: columnae earum quatuor et bases
earum quatuor. Haec ubi constituantur, perfecta illa forma
tabernaculi, non video: sed plane video eumdem esse numerum columnarum
decem, in tribus et tribus et quatuor, ternis scilicet a lateribus et
quatuor in medio. Ac per hoc tentoria illa quinquaginta cubitorum non
contexta erunt, ne aditus in atrio nullus sit: sed quindenis cubitis
media viginti cubita separabuntur, ut faciant portae tabernaculi
tegimen, hoc est velum, quod ornamento velamentoque dependeat, et
teneat spatium quatuor columnarum, quod portae atrii deputatum atque
separatum est. Ideo velamen ipsum a lateribus quindenum cubitorum
divisum atque separatum, etiam specie distingui voluit, ut opere acu
picto quatuor illis coloribus variaretur. Sed latera illa quindenum
cubitorum hinc atque hinc ternas columnas habentium, si ad eamdem
lineae rectitudinem portae atrii conjungantur, non erit spatium inter
decem columnas exterioris atrii et octo interioris tabernaculi, ubi sit
altare quinque cubitorum, quadrum occupans spatium; et ante ipsum
altare, ubi serviatur altari; et inter ipsum et ostium tabernaculi
interioris, ubi sit labrum aeneum. Sic enim poni jussum est, unde
manus et pedes sacerdotes lavent, quando intrant tabernaculum, vel
quando accedunt ut altari deserviant: quod nisi foris a tabernaculo in
atrio intellexerimus, quomodo possunt prius lavare manus et pedes, et
sic tabernaculum introire? Foris autem ab atrio non possumus altare
statuere; quia et tabernaculum et altare circumdari atrio praecepit.
Restat igitur ut illa latera quindenum cubitorum hinc atque hinc, et
columnarum ternarum, sic accipiamus a lateribus, ut ipsa faciant
intervallum totidem cubitorum inter portam atrii et ostium tabernaculi
interioris: portam quidem patentem viginti cubitis in quatuor
columnis, et habentem velum acu picto opere variatum viginti
cubitorum; ostium vero tabernaculi interius, ubi ponatur velamen illud
in quinque columnis extentum: quod utique non intra illum ordinem octe
columnarum, sed extra foris ad atrium positum intelligere debemus.
Tunc enim erit velum ostii tabernaculi, quod ostium tanquam valvis
aperiebatur, ubi aulaea inter se circulis et ansis non conjungebantur.
Aut si forte intra illum ordinem octo columnarum tabernaculi
interioris, opponebatur hoc velamen in quinque columnis ostio
tabernaculi, ut quando aperiebatur, interiora non nudarentur, ne a
prospicientibus viderentur; quod tamen velamen sive interius ab illo
ordine columnarum, sive exterius poneretur, quod non satis elucet:
procul dubio distabat moderato intervallo ab eodem ordine columnarum,
ne quinque columnae ad quatuor columnas densius constipatae,
intercluderent potius aditum, quam velarent.
12. Secundum istum itaque modum, et secundum hanc formam
tabernaculi nihil jam opus est vicenas illas columnas laterum interioris
tabernaculi ad austrum et aquilonem constituere densiores, et rariores
illas octo facere quae ab occidente fuerant. Decem quippe illae atrii
exterioris ab eadem parte occidentis non longum ordinem faciunt
columnarum, quo includantur octo interiores, sed ternis ab utroque que
latere constitutis, et quatuor in porta , spatium concludunt, ubi et
altare sit holocaustomatum intra portam atrii ante ostium tabernaculi;
et labrum inter ostium tabernaculi et altare; et intervallum
necessarium ministerio inter altare et portam atrii: et sic illud totum
spatium atrii concluditur columnis decem, tribus ab aquilone, et
tribus ab austro, et quatuor ab occidente, tanquam si II graecam
litteram facias. Et sic adjungebatur idem spatium longiori ordini
columnarum tabernaculi interioris, tanquam si ad litteram memoratam,
ex ea parte qua non habet, adjungas litterae productionem quae iota
dicitur; ut ejus parte quae in medio est, ab eo latere concludatur,
et restent hinc atque inde ex ipso iota reliquae partes. Poterant ergo
numerari decem columnae in illo longo ordine partis occidentalis
tabernaculi interioris, sed cum illis octo adderentur duae, quae
fuerant ultimae in ordinibus laterum atrii aquilonis et austri. Nam et
illae decem quae proprie ad atrium pertinerent a parte occidentis, unde
et intrabatur ad tabernaculum, ternas habebant in lateribus, et
quatuor in fronte, ubi porta erat, atque ita spatium usui
sacrificiorum necessarium intra atrium ante tabernaculum
amplectebantur. In ternis autem columnis quae fuerant a lateribus,
tentoria erant de bysso quindenorum cubitorum: in quatuor autem ubi
porta erat, velum erat viginti cubitorum acu picto opere variatum.
13. [Ib. XXXVIII, 9-18.] Nec moveat quod ait
Scriptura, Quindecim cubitorum tentoriorum altitudo lateri uni:
columnae eorum tres, et bases earum tres. Et latus secundum quindecim
cubitorum tentoriorum altitudo: columnae eorum tres, et bases earum
tres. Et portae atrii tegumen viginti cubitorum altitudo.
Altitudinem quippe eamdem dicit, quae fuerat longitudo tentoriorum.
Eadem quippe altitudo est cum texuntur, quae longitudo est cum
tenduntur. Quod ne suspicari videamur, alio loco idipsum Scriptura
commemorans ait, Et fecerunt atrium quod est ad austrum, tentoria
atrii de bysso torta, centum per centum: id est, centum cubita
tentoriorum per centum cubita spatii quod tenebant viginti columnae.
Deinde sequitur: Et columnae eorum viginti, et bases earum viginti
aereae. Et latus quod ad aquilonem centum per centum, et columnae
eorum viginti , et bases earum viginti aereae: et latus quod est ad
mare, aulaea quinquaginta cubitorum: columnae eorum decem, et bases
earum decem. Eadem dicit aulaea quae tentoria. Et latus quod est ad
orientem quinquaginta cubitorum tentoria. Post haec redit ad
posteriora tabernaculi, ut ostendat quemadmodum illae decem columnae
spatium de quo loquebatur, atrii complectebantur. Quindecim
cubitorum, inquit, quod est a dorso. Dorsum appellat, quia
posteriora tabernaculi erant, id est a parte occidentis. Et
columnae, inquit, eorum tres, et bases earum tres. Et a dorso
secundo hinc et hinc secundum portam atrii aulaea quindecim cubitorum:
columnae eorum tres, et bases earum tres. Manifestum est certe eadem
duo dorsa dici hoc loco, cum commemorantur omnia quemadmodum facta
sint, quae latera dicebantur, quando praecipiebatur ut fierent:
latera scilicet quia hinc atque inde conjuncta portae occidentalis atrii
spatium concludebant; dorsa vero, quod a tergo tabernaculi erat haec
pars atrii, id est a parte occidentali. Sequitur autem et dicit:
Omnia aulaea atrii de bysso torta, et bases columnarum aereae, et
ansae earum argenteae, et capita earum inargentata argento; et
columnae inargentatae argento, omnes columnae atrii. Deinde adjungit
quod nondum isto loco commemoraverat: Et vela memorati atrii opus
variatoris, de hyacintho et purpura et cocco neto et bysso torta;
viginti cubitorum longitudinem et latitudinem. Ecce ubi apparet eamdem
dictam superius altitudinem, quae aulaeorum extentorum fuerat
longitudo. Denique addit: Et latitudinem quinque cubitorum. Tot
enim cubitis latitudinis erigebantur tentoria exterioris atrii, sicut
interioris cubitis quatuor. Sic autem et superius dixerat: Longitudo
autem atrii centum per centum, et latitudo quinquaginta per
quinquaginta, et altitudo quinque cubitorum ex bysso torta. Hanc
latitudinem dicens quam postea altitudinem dixit; quoniam quae
jacentium latitudo est, eadem erectorum altitudo. Sicut quod paulo
ante commemoravi, quae cum texuntur altitudo est, eadem cum tenduntur
longitudo est.
14. [Ib. XXVI, 12, 9, 13.] Nunc jam quod
distuleram, videamus; quomodo ex hac forma universi tabernaculi, quam
sicut potui ante oculos collocavi, difficultas illa solvatur de
capillaciis velis. Quae fortasse ideo erat abstrusior, quia per
anticipationem ibi aliquid dictum est, quod proficeret operi, de quo
postea fuerat locuturus, cum atrium tabernaculo circumponendum
describeret. Nunc itaque verba ipsa videamus. Et suppones, inquit,
quod superabit in velis tabernaculi, dimidium veli quod superabit
subteges; quod abundat in velis tabernaculi, subteges post
tabernaculum. Hoc totum quod dictum est unum sensum habet, quia
dimidium veli quod superaverit, hoc est, id quod abundaverit de velis
tabernaculi, subtegendum est post tabernaculum. Quomodo ergo
superet, id est, abundet et restet dimidium veli, ex illa serie
connexorum velorum oportet inquirere: quoniam quinque in se, et sex in
se connecti voluit, sicut superius loquens dixerat, sextum velum a
facie tabernaculi duplicandum, id est ab oriente. Toties enim
posteriora tabernaculi a parte occidentis esse significavit, id est ad
mare. Quid igitur facies tabernaculi, nisi pars illa intelligenda est
quae est ad orientem? Pars ergo illa qua vela quinque connexa sunt,
habet cubita centum quinquaginta, hoc est quinquies tricena
(tricenorum enim cubitorum erant singula, sicut ea Deus fieri
jusserat): illa vero pars in qua erant non quinque, sed sex vela
sibimet similiter connexa, cubita habebat centum octoginta, id est
sexies tricena, ac per hoc duplicato ex eis uno velo, sicut jussum
est, secundum faciem tabernaculi, minuebantur in ea duplicatione
cubita quindecim; quibus detractis, centum sexaginta quinque
remanebant. Et ideo post centum quinquaginta cubita, quibus illi
parti quinque velorum etiam ista pars sex velorum aequabatur,
superabant atque abundabant cubita quindecim. Illinc enim erant a
parte quinque velorum, cubita centum quinquaginta: hinc autem a parte
sex velorum, duplicato uno velo secundum faciem tabernaculi, erant
cubita centum sexaginta quinque. Plus ergo habebat pas ista cubita
quindecim. Hoc dicit dimidium veli, quod jubet subtegi post
tabernaculum, ut quia illud a facie duplicatum est, hoc dimidium
redundans a posteriore parte tabernaculi non duplicaretur, sed
subtegeretur, id est, omnia ipsa quindecim cubita subtermissa
tegerentur: ac sic et ipsa illi longitudini detraherentur, sicut illa
itidem quindecim a facie tabernaculi unius veli duplicatione detracta
sunt: eoque modo centum quinquaginta cubitis quinque velorum
occurrerent ex alia parte centum quinquaginta cubita sex velorum;
triginta scilicet cubitis de centum octoginta detractis, a facie
tabernaculi velo duplicato, et a posterioribus tabernaculi dimidio velo
subtecto.
15. Jam illud quod sequitur aliud est, et aliam quaestionem
infert, propter quam maxime hujus loci expositionem differendam
putavi, ut prius et formam constituendi tabernaculi, et de atrio
circumponendo quod scriptum est videremus. Sequitur ergo: Cubitum ex
hoc, et cubitum ex hoc, ex eo quod superat velis de longitudine
velorum tabernaculi, erit contegens super latera tabernaculi hinc atque
hinc, ut operiat. Aliud est quod superabit una pars sex velorum aliam
partem quinque velorum, propter ampliorem velorum numerum, unde jam
diximus: aliud quod superabit de longitudine velorum, unde nunc dictum
est. Ita enim non pars parti comparatur, et altera alteram superare
invenitur; illa scilicet, quae vela sex habet, illam quae vela
quinque habet; quae ambae ut sibimet aequarentur, a facie tabernaculi
facta est unius veli duplicatio, a tergo dimidii subtectio: sed ipsa
vela capillacia comparata aulaeis, ex quibus decem jussit fieri
interius tabernaculum quatuor coloribus textis, longiora reperiuntur
cubitis binis. Ea enim erant aulaea singula cubitorum viginti octo,
ista triginta: ideo hic non ait, Ex eo quod superat de velis; sed,
Ex eo quod superat velis de longitudine velorum. Quid est ergo,
Cubitum ex hoc, et cubitum ex hoc, erit contegens super latera
tabernaculi, nisi quia illa longitudo in qua binis cubitis vela
capillacia longiora sunt aulaeis, singulis singula, non tota in unam
partem cogenda est, id est, ut quidquid superat, ad posteriora
tabernaculi colligatur; sed distribuatur ex aequo, tantumque ejus ad
priora tabernaculi, quantum ad posteriora tribuatur: id est, quoniam
duo cubita in singulis velis eamdem quae superat longitudinem faciunt,
ut cubitum inde auferat pars ista, et cubitum illa; ita de singulis
cubitis suis habebit pars ista cubita decem, et illa de suis singulis
docem; quoniam decem vela binis cubitis longiora, viginti cubitorum
longitudinem faciunt, qua videntur superare serie sua seriem
aulaeorum?
16. Deinceps videndum est haec viginti cubita, quae superant de
longitudine velorum, cui spatio cingendo proficiant. Si enim velis
capillaciis interius tabernaculum circumtegitur, ita superant, ut quid
ex eis cooperiatur non sit omnino. Unde restat etiam ipsa subtegi, et
subtegendo detrahi, quod Scriptura non dicit. Aulaea quippe decem,
quae habent cubita vicena et octona, quibus interius tenditur
tabernaculum, circumplectuntur spatium quantum possunt circumplecti
cubita ducenta octoginta: unde latera illa longiora australe et
aquilonium, habentia vicenas columnas, auferunt ex his cubitis centena
cubita; restant octoginta, quae duobus reliquis lateribus
brevioribus, orientali quod non habet ordinem columnarum, et
occidentali ubi erant columnae octo, quadragena distribuantur.
Proinde in capillaciis velis, quoniam detractis triginta cubitis
trecenta restabant, si trecentis cubitis capillaciorum velorum,
ducenta octoginta cooperiantur aulaeorum, ita supererunt viginti, ut
non sit quod ex eis legatur. Proinde duo illa cubita, quae singula
capillacia plus habent, ex quibus summa viginti cubitorum collecta
est, sic distribuenda sunt, Cubitum ex hoc, et cubitum ex hoc; id
est, ne omnia in unam partem cogantur, ut proficiant operiendis
lateribus tabernaculi, sed exterioris atrii, id est, omnia illa
trecenta cubita velorum capillaciorum extrinsecus tabernaculum cingant.
Adjunctis quippe lateribus atrii exterioris centenum cubitorum, id est
, austri et aquilonis, quinquagena cubita supersunt orientis et
occidentis, quae omnia fiunt trecenta, quibus cooperiendis
capillaciorum trecentena sufficiunt. Hoc est quod ait, Cubitum ex
hoc, et cubitum ex hoc; id est, distributio duorum cubitorum, quibus
unumquodque velum capillacium longius est, hoc est ex eo quod superat
velis de longitudine velorum, erit contegens super latera tabernaculi;
illa scilicet exteriora quae ad atrium pertinent, hinc atque hinc ut
operiat: nec illa ipsius atrii, quae centenis cubitis et vicenis
columnis tenduntur; ipsa enim non sunt facta longiora, quam illa
interioris tabernaculi quae decem aulaeis tenduntur, et vicenas etiam
ipsa columnas habent. Nam sicut interioris tabernaculi duo latera ab
aquilone et austro centenis cubitis porriguniur, ita et exterioris
atrii. Non ergo ad ipsa exteriora totidem columnarum latera tegenda
capillaciorum velorum proficit longitudo, qua longitudinem superant
aulaeorum. Tantum enim dant exterioribus lateribus, quantum et
interioribus darent, id est cubita centena, quae fiunt ducenta: sed
quia lateribus orientis et occidentis sufficerent latera quadragena, si
tantummodo interius tabernaculum velis capillaciis cingeretur; additis
autem lateribus atrii crevit tabernaculi latitudo, ut tegendis
lateribus orientali et occidentali jam non quadragena, sed quinquagena
cubita sint necessaria: ad ea tegenda proficere potuit capillaciorum
velorum longitudo amplior quam aulaeorum; ut non ambo cubita, quibus
binis longiora sunt, ex una parte impenderentur, sed cubitum ex hoc,
et cubitum ex hoc; ac sic haberet ex ipsa superabundantia latus
orientale cubita decem, et occidentale alia decem. Viginti enim fiunt
bina decem: quia veli undecimi cubita triginta duplicatione et
subtectione ab hoc ambitu detrahuntur.
17. Sed quoniam id quod latine interpretatum est, Cubitum ex hoc,
et cubitum ex hoc, ex eo quod superat velis de longitudine velorum
tabernaculi, erit contegens super latera tabernaculi, graecus habet
PLAGIA, quae latini nonnulli non latera, sed obliqua
interpretati sunt, merito movet, quia etsi nihil hic videatur
obliquum, ubi omnes anguli quatuor laterum recti sunt; PLAGIA
tamen dici latera illa non possunt, quorum unum est in facie, alterum
retro, id est, orientale et occidentale, sed PLAGIA dici
possunt a dextro et a sinistro, id est, aquilonium et australe: cum
ergo non sint ea PLAGIA quae habent cubita quinquagena, quibus
lateribus tegendis proficere potuisse diximus superantem longitudinem
capillaciorum velorum; quomodo erit verum, Cubitum ex hoc, et
cubitum ex hoc, ex eo quod superat velis de longitudine velorum
tabernaculi, erit contegens super latera tabernaculi? Sed nimirum de
illis lateribus tegendis loquitur, quae etiam dorsa appellat
quindenorum cubitorum columnarumque ternarum, quae cum porta atrii
habente cubita viginti et columnas quatuor, quinquaginta complent
cubita et columnas decem. Haec latera ex istis suis finibus in medio
posuerunt atrii portam, ex illis autem ostium tabernaculi: inter
portam atrii et ostium tabernaculi spatium jacet, quantum cubita illa
concludunt viginti a porta, et dextra laevaque quindena. In eo spatio
est altare holocaustomatum intra portam atrii ante ostium tabernaculi;
et inter altare et ostium tabernaculi labrum aereum , ubi sacerdotes
manus et pedes lavabant. Diligenter autem mensuris examinatis,
fortasse in istis lateribus ternarum columnarum, quae PLAGIA
graece dicta sunt, nonnulla etiam obliquitas invenitur; ut non frustra
quidam interpretes nostri obliqua interpretarentur, quae in graeco
PLAGIA repererunt. Non enim vela capillacia quindenis cubitis
suis possunt tegere quindena cubita tentoriorum in illis lateribus,
nisi posterioribus partibus tabernaculi, antequam ad illa latera
deflectantur, non amplius quam dena cubita impenderint. Ac sic ex
linea recta posterioris tabernaculi, id est a parte occidentis; quae
linea cum habuisset octo columnas pertinentes ad interius tabernaculum,
decem habere coepit additis lateribus atrii exterioris; et cum
habuisset cubita quadraginta ad octo columnas pertinentia, quinquaginta
habere coepit in columnis decem: ex hac ergo linea cum tecta fuerint
velis capillaciis dena cubita ab utroque angulo venientia, restabunt in
medio triginta non tecta velis capillaciis, sed illis tantummodo
aulaeis; in quorum triginta cubitorum medio, per quotlibet cubita
tenderentur, erat ostium tabernaculi. Proinde illa latera ternarum
columnarum et quindenorum cubitorum, si ex illis finibus suis quibus
jungebantur portae atrii, patebant inter se cubitis viginti, quia
tantum habebat porta quae illa latera dirimebat; ex aliis autem finibus
quibus haerebant posteriori illi lineae tabernaculi, de qua locuti
sumus, habebant inter se cubita triginta; procul dubio erant obliqua:
quoniam plus inter se patebant ex hac parte ubi habebant media cubita
triginta, quam ex illa parte ubi habebant media cubita viginti. Ita
illa decem cubita capillaciorum velorum, quod erat dimidium abundantis
longitudinis, quae proficiebant posteriori parti tabernaculi, hoc est
occidentali, sicut alia decem proficiebant priori parti, id est
orientali, quinis cubitis complebant tecturam laterum illorum, quae
graece PLAGIA dicta sunt, inde quinque et hinc quinque. Quae si
defuissent, dena cubita tegerentur in eisdem lateribus, et quina nuda
essent. Itaque, quantum mihi videtur, melius intelligitur hinc esse
dictum, Cubitum ex hoc, et cubitum ex hoc, ex eo quod superat velis
de longitudine velorum tabernaculi, non quia erant, cum hinc et inde
quina essent; sed quia ex illa longitudine redundabant, in qua binis
cubitis erant aulaeis capillacia longiora, ex quibus duobus cubitis
uniuscujusque veli cubitum profecerat parti orientali: restabat utique
alterum cubitum parti occidentali, ut cubitum ex hoc esset contegens
super PLAGIA tabernaculi. Unde dictum est, hinc atque hinc ut
operiat, quia non operiebat totum, si eadem quina cubita defuissent.
18. Nunc jam quoniam satis disputatum est, quomodo illa omnia
intelligenda sint, quae in tabernaculi constitutione videbantur
obscura, breviter si possumus enitamur ostendere quid sit eadem
disputatione confectum. Ab occidente igitur intrabatur, et prima erat
ingrediendi porta atrii, quae patebat viginti cubitis, et habebat
quatuor columnas, quibus dependebat velum viginti cubitis extentum,
erectum autem cubitis quinque, quatuor illis saepe commemoratis
coloribus acu picto opere variato. Hac porta ingrediens excipiebatur
atrio, cujus latera dextera laevaque quindenis cubitis et ternis
columnis porrigebantur introrsus; ut in medio ponerent ostium
tabernaculi interioris, in ea parte quo perveniebant, sicut in medio
ponebant portam atrii, ab ea parte unde incipiebant. Hoc itaque
atrium latius erat quam longius. Nam longitudo ejus erat a porta
ipsius usque ad ostium tabernaculi interioris, in cubitis ferme
quindecim: latitudo autem circa portam in cubitis viginti, circa
ostium vero in cubitis triginta. Unde obliqua illa latera fuisse
intelliguntur, quae dextera laevaque in columnis ternis et quindenis
cubitis erant. In hoc atrio erat altare sacrificiorum quadratum,
quinque scilicet cubitis longum, et totidem latum. Inter portam et
altare spatium erat, ubi versabantur qui sacrificia imponebant altari:
introrsus vero inter altare et ostium tabernaculi, locus erat cineris
ante altare , et deinde labrum aeneum ubi manus et pedes sacerdotes
lavabant, vel altari in atrio servituri, vel tabernaculum interius
ingressuri. Tentoria porro hujus atrii in lateribus ternarum
columnarum byssina erant, extenta cubitis quindenis, erecta cubitis
quinis.
19. Ab hoc ergo atrio intrabatur ostium tabernaculi cum transisses
altare, et labrum aeneum. Intrabatur autem apertis aulaeis, quibus
decem, quinque hinc et quinque inde ex adverso sibimet constitutis,
totum ipsum interius tabernaculum cingebatur. Quod ostium ingresso
occurrebat velum, quod ad ostium fuerat oppositum, in quinque columnis
extentum, variatum illis quatuor coloribus: quod velum cum faciendum
praeciperet, adductorium vocavit, credo quod curreret, ducendo et
reducendo, cum operiret atque aperiret ingressum. Transito isto
velo, excipiebat pars tabernaculi media inter hoc velum et illud
alterum interius, quod columnis quatuor fuerat impositum, ex illis
quatuor coloribus factum, et separabat inter sancta quae forinsecus
erant, et sancta sanctorum interius posita. In hoc itaque medio
spatio inter ista duo vela, mensa erat aurea, quae habebat panes
propositionis in in parte aquilonis; et contra eam candelabrum aureum
septem lucernarum in parte austri. Huc usque secundis sacerdotibus
licebat intrare.
20. Interius autem, id est, in sancto sanctorum ultra velum
quatuor columnarum, area erat testimonii deaurata, in qua erant
tabulae lapideae Legis, et virga Aaron, et urna aurea cum manna, et
propitiatorium desuper aureum, ubi stabant duo cherubim, alis
obumbrantes propitiatorium et intuentes invicem et ipsum. Ante arcam
vero, id est inter arcam et velum, positum erat altare incensi, quod
aliquando aureum dicit Scriptura, aliquando deauratum, aureum utique
appellans quia erat inauratum. Ad haec sancta sanctorum nisi summo
sacerdoti non licebat intrare quotidie propter inferendum incensum;
semel autem in anno cum sanguine ad purificandum altare, et si quando
forte exigebat necessitas pro peccato sacerdotis, aut universae
synagogae, sicut in Levitico scriptum est (Levit. XVI). Sic
intrabatur tabernaculum ab occidente, id est a porta atrii usque ad
latus orientale introrsus ubi erat arca testimonii.
21. Hoc autem interius tabernaculum, quod incipiebat non a porta
atrii, sed ab ostio quod appellabatur ostium tabernaculi, et
finiebatur in longum latere orientis ubi erat arca testimonii, decem
aulaeis conclu debatur, quorum erant singula viginti octo cubitorum,
quinque hinc et quinque inde, sibimet connexa ansulis et circulis, et
ex adverso sibimet constituta; et columnis vicenis in lateribus
longioribus aquilonis atque austri, et columnis octo a latere
occidentis, a latere autem orientis nullis columnis, sed solis
aulaeis. Quae aulaea decem erigebantur in cubitis quatuor, et per
totum circuitum tendebantur in cubitis ducentis octoginta: quorum
centena in lateribus erant longioribus austri et aquilonis per vicenas
columnas; quadragena vero cubita in reliquis duobus lateribus
brevioribus; uno occidentis per columnas octo; altero orientis, ubi
columnae non erant, sed sola tendebantur aulaea de solis duabus
angularibus columnis, mediis autem nullis: et erant haec aulaea decem
de quatuor coloribus texta. Hoc ergo interius tabernaculum
circumdabatur atrio ab austro viginti columnis, et ab aquilone
viginti. Quae duo atrii latera aequalem habebant longitudinem cum
lateribus interioris tabernaculi; quia et ipsa vicenis columnis
porrigebantur in cubitis totidem, id est centenis. A latere autem
orientis atrium concludebatur columnis decem, cubitis quinquaginta:
qui ordo columnarum rectus erat, et incurrebat in illas duas angulares
interioris tabernaculi, quas solas orientis pars habebat; proinde cum
ipsis complebantur decem. A latere autem occidentis habebat quidem
atrium decem columnas, non tamen recto ordine, sed sicut jam
ostendimus, tanquam triporticum, quatuor a porta, et ternas a
lateribus.
22. Universum autem atrium in circuitu tabernaculi tentoriis
byssinis cingebatur, quae erigebantur cubitis quinque: his
superveniebant vela capillacia undecim, ex una parte quinque sibimet
connexa, ex alia sex. In connexione ergo quinque velorum, cubita
erant centum quinquaginta; ex alia vero parte in connexione sex
velorum, cubita erant centum octoginta: quoniam vela singula
tricenorum fuerunt cubitorum. Sed ut alia pars alteri coaequaretur,
duplicatum est unum velum a facie tabernaculi, id est ab oriente; et
subtectum est dimidium velum a parte posteriore, id est ab occidente:
atque ita subtracta sunt cubita triginta, quanta erat veli unius
longitudo; et remanserunt centum quinquaginta, quot etiam ex parte
altera fuerunt. Circuitus itaque velorum capillaciorum, quo
cingebatur atrium tabernaculi, trecentis cubitis tendebatur, sicut
circuitus decem aulaeorum interioris tabernaculi cubitis ducentis
octoginta. Aulaea quippe singula habebant cubita vicena et octona in
longitudine; capillacia vero vela tricenis cubitis longa erant.
Quapropter ex ambitu aulaeorum interioris tabernaculi, qui erat in
cubitis ducentis octoginta centena cubita in lateribus longioribus erant
austri et aquilonis, et quadragena in duobus brevioribus orientis et
occidentis: ex ambitu autem capillaciorum velorum, quo atrium exterius
tegebatur, quia ambitus erat in cubitis trecentis, centena erant in
lateribus longioribus austri et aquilonis, quoniam aequalia erant
lateribus tabernaculi interioris, quinquagena autem in duabus reliquis
partibus orientis et occidentis. Ac per hoc duo illa cubita, quibus
longius erat aulaeo velum capillacium, non lateribus austri et
aquilonis, quae paria erant atrii exterioris et tabernaculi
interioris, sed lateribus orientis et occidentis proficiebant. In eis
enim lateribus creverat tabernaculi latitudo. circumposito extrinsecus
atrio: sed quinquaginta cubita velorum capillaciorum a parte orientis
per decem columnarum rectum ordinem tendebantur, eisque proficiebat
unum cubitum ex duobus illis, quibus eorumdem velorum major fuerat
longitudo; alia vero cubita quinquaginta, quae occidentali latere
debebantur, quibus alterum ex duobus illis cubitum proficiebat, non
tendebantur per columnarum ordinem rectum. Ibi enim erat illa tanquam
triporticus, quae concludebat spatium atrii, ubi esset altare
sacrificiorum, quatuor columnis a porta, et ternis a lateribus: ac
per hoc non poterant etiam portam cingere illa cubita quinquaginta, sed
usque ad cooperienda obliqua illa latera tendebantur, quae in columnis
ternis et quindenis cubitis erant. Erigebantur autem capillacia vela
cubitis quatuor, eisque tegebantur atrii tentoria byssina, quorum erat
erectio in cubitis quinque.
23. Pelles vero rubricatae super capillacia vela veniebant.
Desuper autem, id est, a parte tecti, vice camerae tabernaculum
pellibus hyacinthinis tegebatur: utrum cum atrio et spatium illud
interius, non apparet; sed credibilius est atrii spatia quae inter
exteriores et interiores columnas erant, coelum apertum habuisse,
maxime illud occidentis, ubi erat altare sacrificiorum.
|
|