|
Assidue Deus dicit, Indurabo
cor Pharaonis: et velut causam infert cur hoc faciat, Indurabo,
inquit, cor Pharaonis, et implebo signa mea et portenta mea in
Aegypto; tanquam necessaria fuerit obduratio cordis Pharaonis, ut
signa Dei multiplicarentur vel implerentur in Aegypto. Utitur ergo
Deus bene cordibus malis, ad id quod vult ostendere bonis, vel quod
facturus est bonis . Et quamvis uniuscujusque cordis in malitia
qualitas, id est, quale cor habeat ad malum, suo fiat vitio, quod
inolevit ex arbitrio voluntatis; ea tamen qualitate mala ut huc vel
illuc moveatur, cum sive huc sive illuc male moveatur, causis fit
quibus animus propellitur: quae causae ut existant vel non existant,
non est in hominis potestate; sed veniunt ex occulta providentia,
justissima plane et sapientissima, universum quod creavit disponentis
et administrantis Dei. Ut ergo tale cor haberet Pharao, quod
patientia Dei non moveretur ad pietatem, sed potius ad impietatem,
vitii proprii fuit: quod vero ea facta sunt, quibus cor suo vitio tam
malignum resisteret jussionibus Dei (hoc est enim quod dicitur
induratum, quia non flexibiliter consentiebat, sed inflexibiliter
resistebat), dispensationis fuit divinae, qua tali cordi non solum
justa, sed evidenter justa poena parabatur, qua timentes Deum
corrigerentur. Proposito quippe lucro, verbi gratia, propter quod
homicidium committatur, aliter avarus, aliter pecuniae contemptor
movetur; ille scilicet ad facinus perpetrandum, ille ad cavendum:
ipsius tamen lucri propositio in alicujus illorum non fuit potestate.
Ita causae veniunt hominibus malis, quae non sunt quidem in eorum
potestate, sed hoc de illis faciunt, quales eos invenerint jam factos
propriis vitiis ex praeterita voluntate. Videndum sane est, utrum
etiam sic accipi possit, Ego indurabo, tanquam diceret, Quam durum
sit demonstrabo.
|
|