II. [Ib. II, 12.]

De facto Moysi, cum occidit Aegyptium ad defendendos fratres suos, satis disputavimus in illo opere quod de vita Patriarcharum adversus Faustum scripsimus: utrum indoles in eo laudabilis fuerit, qua hoc peccatum admiserit, sicut solet uber terrae, etiam ante utilia semina, quadam herbarum quamvis inutilium feracitate laudari; an omnino ipsum factum justificandum sit (Contra Faustum lib. 22, cc. 60, sqq.). Quod ideo non videtur, quia nullam adhuc legitimam potestatem gerebat, nec acceptam divinitus, nec humana societate ordinatam. Tamen, sicut Stephanus dicit in Actibus Apostolorum, putabat intelligere fratres suos, quod per eum Deus daret illis salutem (Act. VII, 25): ut per hoc testimonium videatur Moyses jam divinitus admonitus (quod Scriptura eo loco tacet) hoc audere potuisse.