|
Et absorbuit virga Aaron virgas
illorum. Si dictum esset, Absorbuit draco Aaron virgas illorum,
intelligeretur verus draco Aaron phantastica illa figmenta non
absorbuisse, sed virgas. Hoc enim potuit absorbere quod erant, non
quod esse videbantur et non erant. Sed quoniam dixit, Absorbuit
virga Aaron virgas illorum; draco utique potuit virgas absorbere, non
virga. Sed eo nomine appellata res est unde versa est, non in quod
versa est, quia in id etiam reversa est: et ideo hoc vocari debebat
quod principaliter erat. Quid ergo dicendum est de virgis magorum?
utrum et ipsae veri dracones factae fuerant, sed ea ratione virgae
appellatae sunt, qua et virga Aaron? an potius videbantur esse quod
non erant, ludificatione venefica? Cur ergo ex utraque parte et
virgae dicuntur et dracones, ut de figmentis illis nihil differat
loquendi modus? Sed demonstrare difficile est quomodo etiam si veri
dracones facti sunt ex virgis magorum, non fuerint tamen creatores
draconum, nec magi, nec angeli mali quibus ministris illa
operabantur. insunt enim corporeis rebus per omnia elementa mundi
quaedam occultae seminariae rationes, quibus cum data fuerit
opportunitas temporalis atque causalis, prorumpunt in species debitas
suis modis et finibus. Et sic non dicuntur angeli, qui ista faciunt,
animalium creatores; sicut nec agricolae segetum vel arborum vel
quorumque in terra gignentium creatores dicendi sunt, quamvis noverint
praebere quasdam visibiles opportunitates et causas, ut illa
nascantur. Quod autem isti faciunt visibiliter, hoc angeli
invisibiliter; Deus vero solus verus creator est, qui causas ipsas et
rationes seminarias rebus inseruit. Res breviter dicta est, quae si
exemplis et copiosa disputatione explicetur, ut facilius intelligatur,
longo sermone opus est, a quo se ratio nostrae festinationis excusat.
|
|