XXII. [Ib. VII, 22.] |
Fecerunt autem similiter et incantatores Aegyptiorum veneficiis suis: et induratum est cor Pharaonis, et non exaudivit eos, sicut dixit Dominus. Cum haec dicuntur, videtur propterea cor Pharaonis induratum fuisse, quia et incantatores Aegyptiorum similia fecerunt: sed consequentia docebunt quanta fuerit illa obduratio, etiam cum incantatores defecerunt. |