|
Fecerunt autem similiter et
incantatores Aegyptiorum veneficiis suis; et eduxerunt ranas super
terram Aegypti. Quaeritur unde, si jam ubique factum erat. Sed
similis quaestio est, unde et aquam in sanguinem verterint, si tota
aqua Aegypti in sanguinem conversa jam fuerat. Proinde intelligendum
est regionem, ubi filii Israel habitabant, plagis talibus non fuisse
percussam: et inde potuerunt incantatores vel aquam haurire, quam in
sanguinem verterent, vel aliquas ranas educere ad solam demonstrationem
magicae potentiae. Quanquam potuerunt etiam, posteaquam illa
compressa sunt, facere: sed Scriptura cito narrando conjunxit quod
etiam postea fieri potuit.
|
|