|
Et vidit Pharao quoniam facta
est refrigeratio, et ingravatum est cor ejus, et non exaudivit eos,
sicut dixerat Dominus. Hic apparet non illas tantum fuisse causas
obdurationis cordis Pharaonis, quod incantatores ejus similia
faciebant; verum etiam ipsam Dei patientiam, qua parcebat.
Patientia Dei secundum corda hominum, quibusdam utilis ad
poenitendum, quibusdam inutilis, ad resistendum Deo et in malo
perseverandum: non tamen per se ipsa inutilis est, sed secundum cor
malum, sicut jam diximus. Hoc et Apostolus dicit: Ignoras quia
patientia Dei ad poenitentiam te adducit? Secundum autem duritiam
cordis tui et impoenitens cor, thesaurizas tibi iram in die irae et
revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera
ejus (Rom. II, 4-6). Nam et alibi cum diceret, Christi
bonus odor sumus in omni loco; etiam illud adjunxit, Et in iis qui
salvi fiunt, et in iis qui pereunt (II Cor. II, 15). Non
dixit Christi bonum se odorem esse iis qui salvi fiunt, malum autem
iis qui pereunt; sed tantum bonum odorem se dixit. Illi vero tales
sunt, ut et bono odore pereant secundum sui cordis, ut saepe dictum
est, qualitatem, quae mutanda est bona voluntate in Dei gratia, ut
incipiant ei prodesse judicia Dei, quae malis cordibus nocent. Unde
ille mutato in melius corde cantabat, Vivet anima mea, et laudabit
te; et judicia tua adjuvabunt me (Psal. CXVIII, 175).
Non dixit, Munera tua, vel, praemia tua; sed, judicia tua.
Multum est autem ut sincera fiducia dici possit, Proba me, Domine,
et tenta me; ure renes meos et cor meum. Et ne sibi aliquid ex suis
viribus tribuisse videretur, continuo addidit: Quoniam misericordia
tua ante oculos meos est, et complacui in veritate tua (Psal.
XXV, 2, 3). Factam erga se commemorat misericordiam, ut
complacere posset in veritate; quoniam universae viae Domini
misericordia et veritas (Psal. XXIV, 10).
|
|