XXV. [Ib. VIII, 19.]

Quod dixerunt magi ad Pharaonem, Digitus Dei est hoc , quoniam non potuerunt educere scyniphes; senserunt profecto, cum artium suarum nefariarum scirent potentiam, non talibus artibus, velut potentior in eis esset Moyses, suos conatus fuisse frustratos, ut non possent educere scyniphes, sed digito Dei, qui utique operabatur per Moysen. Digitus autem Dei, sicut Evangelium manifestissime loquitur, Spiritus sanctus intelligitur. Namque uno evangelista ita narrante verba Domini, ut diceret, Si ego in digito Dei ejicio daemonia (Luc. XI, 20); alius evangelista idipsum narrans exponere voluit quid sit digitus Dei, et ait, Si ego in Spiriti. Dei ejicio daemonia (Matth. XII, 28). Cum itaque magi faterentur, quorum Pharao potentia praefidebat, digitum Dei esse in Moyse, in quo superabantur, et eorum veneficia frustrabantur; tamen induratum est cor Pharaonis nunc mirabili omnino duritia. Cur autem in tertia ista plaga magi defecerint (nam plagae coeperunt ex quo aqua in sanguinem versa est), et sentire et explicare difficile est. Poterant enim et in primo signo deficere, ubi in serpentem virga conversa est; et in prima plaga, ubi aqua in sanguinem commutata est; et in secunda de ranis, si hoc voluisset digitus Dei, id est Spiritus Dei. Quis enim dementissimus dixerit digitum Dei in hoc signo potuisse conatus magorum impedire, et in superioribus nequivisse? Omnino ergo certa causa est quare illa facere huc usque permissi sunt. Commendatur enim fortasse Trinitas, et quod verum est, summi philosophi gentium, quantum in eorum litteris indagatur, sine Spiritu sancto philosophati sunt, quamvis de Patre et Filio non tacuerint, quod etiam Didymus in libro suo meminit, quem scripsit de Spiritu sancto (Didymus in lib. 1 de Spiritu sancto).