XXVI. [Ib. VIII, 21-23.]

Ecce ego mitto in te, et in servos tuos, et in populum tuum, et in domos tuas cynomyiam, et implebuntur domus Aegyptiorum cynomyia; ut scias quoniam ego sum Dominus Deus omnis terrae: et dabo intervallum inter populum meum et inter populum tuum. Quod hic Scriptura aperuit, ne ubique diceret, intelligere debemus et in posterioribus et in prioribus signis factum esse, ut terra in qua habitabat populus Dei, nullis plagis talibus vexaretur. Opportunum autem fuit ut ibi hoc aperte poneretur, unde jam incipiunt signa quibus magi similia nec conati sunt facere: procul dubio enim quia ubique fuerant scyniphes in regno Pharaonis, non autem fuerant in terra Gessen, ibi conati sunt magi similiter facere, et minime potuerunt. Quo usque ergo deficerent, nihil de illius terrae segregatione dictum est; sed ex quo coeperunt ea fieri, ubi jam illi similia facere nec conari auderent.