XXVII. [Ib. VIII, 25.] |
Quod latini habent, Euntes immolate Domino Deo vestro in terra , graecus habet, Venientes immolate Domino Deo vestro in terra. Nolebat enim eos ire quo dicebant, sed ut illic in Aegypto immolarent, volebat. Hoc ostendunt verba Moysi quae sequuntur. ubi dicit non posse fieri propter abominationes Aegyptiorum. |