XXVIII. [Ib. VIII, 26.]

Quod ait Moyses, Non potest fieri sic: abominationes enim Aegyptiorum immolabimus Domino Deo nostro: id est, haec immolaturi sumus quae abominantur Aegyptii, et propterea in Aegypto non possumus: hoc manifestant verba quae adjungit et dicit, Si enim immolaverimus abominationes Aegyptiorum palam ipsis, lapidabimur. Hoc non intelligentes quidam interpretes nostri, sic interpretati sunt, ut dicerent, Non potest fieri sic: numquid abominationes Aegyptiorum immolabimus Domino Deo nostro? Cum magis hoc Scriptura dixerit, quia Aegyptiorum abominationes immolaturi sunt. Alii vero latini sic habent, Non potest fieri sic, quoniam abominationes Aegyptiorum non immolabimus Domino Deo nostro. Contrarium sensum facit addita particula negativa, cum Moyses dixerit, Non potest fieri sic: abominationes enim Aegyptiorum immolabimus Domino Deo nostro: et ideo in eremum dicebant se ire velle, ubi Aegyptii non viderent abominationes suas. Hoc autem intelligendum est mystice significari, quod etiam de pastoribus dicimus, qui erant Aegyptiis abominabiles (Gen. XLVI, 34); et ideo separatam terram Israelitae acceperunt, cum venerunt in Aegyptum. Sic enim et sacrificia Israelitarum abominationes sunt Aegyptiis, sicut iniquis vita justorum.