XXIX. [Ib. VIII, 32.]

Cum ablata esset locusta, dictum est de Pharaone, Et ingravavit Pharao cor suum etiam in hoc tempore, et noluit dimittere populum. Certe nunc non dictum est, Ingravatum est cor Pharaonis; sed, ingravavit Pharao cor suum. Sic utique in omnibus plagis. A voluntate quippe hominis est origo vitiorum: moventur autem causis corda hominum, talia sic, talia vero sic, etiam non diversis causis saepe diverso modo, secundum proprias qualitates, quae ex voluntatibus veniunt.