|
Videns autem Pharao quia non est
mortuum de pecoribus filiorum Israel ullum, ingravatum est cor
Pharaonis. Quomodo ex contrariis causis facta est haec ingravatio
cordis Pharaonis? Si enim et pecora Israelitarum morerentur, tunc
videretur causa competens qua cor ejus ingravaretur ad contemnendum
Deum, tanquam si et magi ejus pecora Israelitarum fecissent mori:
nunc vero unde debuit ad timendum vel credendum moveri, videns nullum
pecus mortuum ex pecoribus Hebraeorum, hinc ingravatum est; id est,
illa ingravatio etiam huc usque progressa est.
|
|