|
Et propter hoc ipsum conservatus
es, ut ostendam in te virtutem meam, et ut annuntietur nomen meum in
universa terra. Haec Scripturae verba et Apostolus posuit, cum in
eodem loco perdifficili versaretur. Ibi autem et hoc ait: Si autem
volens Deus ostendere iram, et demonstrare potentiam suam, attulit in
multa patientia vasa irae: parcendo utique iis quos malos futuros esse
praescierat; quae vasa dicit perfecta in perditionem. Et ut notas,
inquit, faceret divitias gloriae suae in vasa misericordiae (Rom.
IX, 22, 23). Unde vasorum misericordiae vox est in Psalmis:
Deus meus, misericordia ejus praeveniet me; Deus meus demonstravit
mihi in inimicis meis (Psal. LVIII, 11, 12). Novit ergo
Deus bene uti malis, in quibus tamen humanam naturam non ad malitiam
creat, sed perfert eos patienter quousque scit oportere; non
inaniter, sed utens eis ad admonitionem vel exercitationem bonorum.
Ecce enim ut annuntiaretur nomen Dei in universa terra, vasis
misericordiae utique prodest. Ad eorum itaque utilitatem Pharao
servatus est, sicut et Scriptura testatur, et exitus docet.
|
|