|
Quid est quod
mandavit Deus Pharaoni, cum se facturum magnam grandinem minaretur,
ut festinet congregare pecora sua, et quaecumque illi essent in campo,
ne grandine intereant? hoc enim non tam indignanter quam misericorditer
videtur admonere. Sed hoc non facit quaestionem, quando Deus etiam
irascens temperat poenam. Illud est quod merito movet, quibus nunc
pecoribus consulatur, si omnia mortua fuerant plaga superiore, ubi
scriptum est quod discrevit Deus inter pecora Hebraeorum et
Aegyptiorum, ita ut illinc nullum moreretur, omnia vero Aegyptiorum
pecora morerentur. An eo solvitur quaestio, quod praedixerat ea
moritura quae in campo fuissent, ut haec accipiantur omnia;
intelligantur autem evasisse quae in domibus erant, quae potuerunt
etiam a dubitantibus colligi, et in domo teneri, ne forte verum esset
quod Moyses Dominum facturum esse praedixerat: et ex his esse in
campis iterum poterant, quae modo admonet congregari in domos, ne
grandine pereant; maxime, quia sequitur Scriptura et dicit, Qui
timuit verbum Domini servorum Pharaonis, congregavit pecora sua in
domos: qui autem non intendit mente in verbum Domini, dimisit pecora
sua in campo? Hoc ergo fieri potuit, quando etiam mortem pecorum
minatus est Deus, quamvis id Scriptura tacuerit.
|
|