XXXVI. [Ib. X, 1.]

Dixit Dominus ad Moysen, Intra ad Pharaonem: ego enim gravavi cor ejus et servorum ejus, ut ordine superveniant signa mea haec super eos ; tanquam opus habeat Deus cujusquam malitia. Sed sic intelligendum est, ac si diceret, Ego enim patiens fui super eum et servos ejus, ut non eos auferrem, ut ordine superveniant signa mea super eos. Quia enim patientia Dei obstinatior fiebat malus animus, ideo pro eo quod est, Patiens in eum fui, dicitur, gravavi cor ejus.