XXXVIII. [Ib. X, 21, 12.]

Tertio dicitur ad Moysen, Extende manum tuam in coelum, ut fieret etiam plaga tenebrarum. Nunquam autem dictum est ad fratrem ejus Aaron, ut extenderet manum in coelum. Quod ergo dictum est ad Moysen, Extende manum tuam super terram Aegypti, et ascendat locusta super terram, credo id significatum, etiam minus posse qui plus potest; non autem continuo cui minora conceduntur, posse majora.