XXXIX. [Ib. XI, 2.]

Deus ad Moysen: Loquere ergo secreto in aures populi, et petat unusquisque a proximo, et mulier a proxima, vasa aurea et argentea et vestem. Non hinc quisque sumendum exemplum putare debet ad exspoliandum isto modo proximum. Hoc enim Deus jussit, qui noverat quid quemque pati oporteret: nec Israelitae furtum fecerunt, sed Deo jubenti ministerium praebuerunt. Quemadmodum cum minister judicis occidit eum quem judex jussit occidi, profecto si id sponte faciat, homicida est, etiamsi eum occidat, quem scit occidi a judice debuisse. Est etiam ista nonnulla quaestio, si seorsum habitabant Hebraei in terra Gessen, ubi nec plagae fiebant quibus regnum Pharaonis affligebatur, quomodo petit quisque a proximo vel a proxima, aurum, argentum, et vestem; praesertim quia ubi primum hoc mandatur per Moysen, sic positum est, et mulier a vicina sua et concellaria, vel concellanea (si ita dicendum est), vel cohabitatrice sua . Unde intelligendum est, etiam in terra Gessen non solos Hebraeos habitasse, sed eis aliquos Aegyptios in illa terra cohabitatores fuisse, ad quos potuerunt merito Hebraeorum etiam illa divina beneficia pervenire, ut hinc eos et diligerent iidem Aegyptii cohabitatores, et quod petebant facile commodarent: nec tamen Deus judicavit ita illos alienos fuisse ab injuriis et contritionibus quas populus Dei pertulit, ut nec isto damno ferirentur, qui plagis illis propterea quod terrae illi parcebatur, percussi non erant.