XL. [Ib. XI, 9.]

Dixit autem Dominus ad Moysen, Non exaudiet vos Pharao, ut multiplicem signa mea et portenta mea in terra Aegypti: tanquam opus fuerit ejus inobedientia, ut signa illa multiplicarentur, quae utiliter fiebant ad terrendum populum Dei, atque ipsa discretione ad pietatem informandum. Sed hoc Dei fuit, malitia cordis illius bene utentis; non Pharaonis, Dei patientia male abutentis.