|
Agnus perfectus, masculus,
anniculus erit vobis. Movere potest ista locutio, quasi agnus possit
esse non masculus, nescientem qua necessitate ita sit translatum.
Ovis enim transferri debuit, quia graecus PROBATON habet; sed
PROBATON in graeca lingua generis neutri est, et potuerunt quae
sequuntur omnia convenire, tanquam si diceret, Pecus perfectum,
masculum, anniculum erit vobis. Potuit enim latine dici, masculum
pecus, quomodo dicuntur mascula thura, genere neutro: ovis autem
masculus dici non posset, quia feminini generis est ovis. Item ovis
mascula si diceretur, esset absurdius. Pecus vero si poneretur,
etiam aliud intelligeretur; nec servaretur sacramentum, quod cum
Scriptura de ove loquatur, post dicit, ab agnis et haedis accipietis
illud. Qua in re Christus significari merito accipitur. Quid enim
opus erat ovem vel agnum ab agnis et haedis accipiendum moneri, nisi
ille figuraretur, cujus caro non solum ex justis, verum etiam ex
peccatoribus propagata est? Quanquam conentur Judaei etiam haedum
intelligere accipiendum ad celebrandum Pascha, et hoc esse dictum
putant, ab agnis et haedis accipere, tanquam diceret, vel ab agnis
agnum, vel ab haedis haedum, si illud desit, sumi oportere: apparet
tamen in Christo rebus impletis quid illo praecepto fuerit figuratum.
|
|