|
Quod scriptum est, Et facietis
diem hunc in progenies vestras legitimum aeternum vel aeternalem, quod
graece dicitur AIONION, non sic accipiendum est, tanquam possit
istorum praetereuntium dies esse ullus aeternus; sed illud aeternum
est, quod iste significat dies: velut cum dicimus ipsum Deum
aeternum, non utique istas duas syllabas aeternas dicimus, sed quod
significant. Quanquam diligenter scrutandum sit quomodo appellare
Scriptura soleat aeternum, ne forte ita dixerit solemniter aeternum,
quem nefas habeant praetermittere, aut sua sponte mutare. Aliud est
enim quod praecipitur quousque fiat, sicut praeceptum est ut septies
muros Jericho circumiret arca (Josue VI, 3, 4): aliud, cum
praecipitur sic observari aliquid, ut nullus terminus praefiniatur
observationis, sive quotidie, sive per menses, sive per annos
solemniter, sive per multorum vel aliquorum annorum certa intervalla.
Aut ergo sic appellavit aeternum, quod non sua sponte audeant desinere
celebrare; aut, sicut dixi, ut non ipsa signa rerum, sed res quae
iis significantur aeternae intelligantur.
|
|