XLIV. [Ib. XII, 30.]

Et factus est clamor magnus in terra Aegypti. Non enim erat domus in qua non erat in ea mortuus. Nonne potuit esse aliqua domus quae primogenitum non haberet? Cum ergo primogeniti tantummodo morerentur, quomodo nulla erat quae non haberet mortuum? An et hoc divinitus praescientia Dei fuerat procuratum, ut in omnibus omnino essent domibus primogeniti, in quibus percuterentur Aegyptii? Ab hac sane plaga non putandi sunt immunes fuisse Aegyptii qui habitabant in terra Gessen; hominum quippe erat, vel animalium, non terrae: id est, homines et animalia primogenita moriebantur occulto et angelico percussu, non aliquid in terra vel in coelo factum erat, sicut rana, vel locusta, vel tenebrae, unde qui habitabant, affligerentur. A talibus enim plagis cum terra Gessen fuisset aliena, procul dubio perveniebat beneficium ad eos Aegyptios qui in eadem terra cum Hebraeis morabantur: hac vero primogeniti eorum omnes percussi sunt.