XLV. [Ib. XII, 35, 36.]

Filii autem Israel fecerunt sicuti praeceperat illis Moyses, et petierunt ab Aegyptiis vasa aurea et argentea et vestem; et Dominus dedit gratiam populo suo coram Aegyptiis, et commodaverunt illis, et praedati sunt Aegyptios. Jam hoc factum fuerat ante mortes primogenitorum Aegyptiorum; sed nunc per recapitulationem repetitur. Nam narratum est quando factum est. Modo enim fieri quomodo posset, ut in tanto luctu ex mortibus suorum accommodarent ista filiis Israel? Nisi forte quis dicat etiam ista plaga non fuisse percussos Aegyptios qui cum Hebraeis inhabitabant terram Gessen.