|
Quid est quod ait, Accipietis
autem fasciculum hyssopi, et tingentes ex sanguine qui est juxta
ostium, linietis super limen et super ambos postes? Quaeritur enim
quem sanguinem dicat juxta ostium, cum illius agni utique velit
intelligi sanguinem, cujus immolatione fit Pascha. An eo modo
consequenter praecipit, quamvis hoc tacuerit, ut idem agnus juxta
ostium occidatur? An, quod est credibilius, ideo dixit ex sanguine
qui est juxta ostium, quia utique ille qui liniturus est super limen et
postes, vas ipsum in quo sanguinem excepit, juxta ostium positurus
est, ut ad manum habeat quando tingit?
|
|