|
Sustulerunt autem filii
Israel de Ramesse in Socchoth, in sexcenta millia peditum viri,
praeter instructum, vel censum; si isto modo potest recte interpretari
quod graecus habet APOSKEYEN, quo verbo non solum mobilia,
verum etiam moventia significari indicat Scriptura, ubi Judas loquens
ad patrem suum dicit: Mitte puerum mecum, et surgentes ibimus ut
vivamus, et non moriamur et nos, et tu, et substantia nostra (Gen.
XLIII, 8). Ibi enim graecus APOSKEYEN habet, ubi
substantiam latinus interpretatus est; quod aliquando censum
interpretantur nostri: sicut nunc instructum dicere voluimus, dum
tamen eo nomine et homines et jumenta vel omnia pecora intelligantur.
Ubi etiam utrum et uxores possint intelligi, nescio. Sexcenta tamen
millia peditum cum Scriptura commemoret, addens et dicens, Excepto
instructu, vel censu, vel substantia, vel si quo alio verbo melius
interpretatur APOSKEYE, manifestum est et homines
significatos, sive in servis, sive in mulieribus, sive in his
aetatibus quae militiae non essent idoneae, ut sexcenta millia peditum
in eis solis intelligamus, qui possent militari agmine armari.
Quaeri autem solet utrum ad tantum numerum Hebraei pervenire potuerint
per eos annos in Aegypto, quos ostendere consideratus in Scripturis
numerus potest: qui primum anni quot fuerint non parva quaestio est.
Dicit enim Deus ad Abraham cum factum esset illud sacrificium de
vacca trima, et capra, et ariete, et turture, et columba, antequam
non solum Isaac, sed nec Ismael quidem natus esset: Sciendo scias
, quia peregrinum erit semen tuum in terra non propria; et in
servitutem redigent eos, et nocebunt illis quadringentos annos (Gen.
XV, 13). Si ergo quadringentos annos sic acceperimus, ut in
servitute sub Aegyptiis intelligantur, non parvum spatium temporis
fuit, quo ita populus multiplicaretur. Sed tot annos non fuisse,
apertissimo indicio Scriptura testatur.
Quidam enim putant quadringentos triginta annos accipi debere, ex quo
Jacob intravit in Aegyptum, donec inde populus per Moysen liberatus
est, quoniam in Exodo scriptum est: Incolatus autem filiorum
Israel, quem incoluerunt in terra Aegypti et in terra Chanaan, ipsi
et patres eorum, anni quadringenti triginta. Servitutis autem eorum
volunt esse annos quadringentos; propterea quod scriptum est in
Genesi: Sciendo scias, quia peregrinum erit semen tuum in terra non
sua; et in servitutem redigent eos, et nocebunt illis quadringentos
annos. Sed quoniam servitutis anni post mortem Joseph computantur
(illo enim vivo, non solum ibi non servierunt, verum etiam
regnaverunt), non est quemadmodum computentur quadringenti triginta in
Aegypto. Ingressus est enim Jacob anno filii sui trigesimo et nono:
quoniam triginta annorum erat Joseph, cum apparuit in conspectu
Pharaonis (Gen. XLI, 46), et regnare coepit sub illo;
transactis autem septem annis ubertatis, secundo anno famis ingressus
est Jacob in Aegyptum cum aliis filiis suis (Id. XLV, 6); ac
per hoc tunc agebat Joseph triginta et novem annos, qui impletis vitae
suae annis centum et decem, mortuus est (Id. L, 22, 25):
vixit ergo in Aegypto post ingressum ad se patris sui, septuaginta et
unum annos; quos si detraxerimus a quadringentis triginta annis,
remanebunt servitutis anni, id est post mortem Joseph, non
quadringenti, sed trecenti et quinquaginta novem anni. Quod si ex
illo putabimus nos computare debere, ex quo Joseph sub Pharaone
regnare coepit, ut tunc quodammodo intelligatur intrasse Israel in
Aegyptum, quando ibi filius ejus tanta potestate sublimatus est,
etiam sic trecenti quinquaginta erunt, quos Tychonius vult accipi
quadringentos, ut a toto pars intelligatur, id est a toto centenario
pars quinquagenaria, et probat hac loquendi regula solere uti
Scripturam (Tychonius, in Regular. lib. 5). Si autem, quod
aliquanto probabilius dici potest, tunc habeamus intrasse Israel in
Aegyptum, quando illic Joseph esse venditus coepit, detracturi sumus
adhuc annos tredecim, ut trecentos triginta septem annos pro
quadringentis accipiamus. Sed cum Scriptura commemoret Caath filium
Levi avum Moysi cum avo suo Jacob intrasse in Aegyptum (Gen.
XLVI, 11); dicat autem eum vixisse annos centum triginta
(Exod. VI, 18, 20) ; filium vero ejus patrem Moysi Ambram
centum triginta septem; Moysen vero dicat octoginta annorum fuisse cum
de Aegypto populum liberavit (Id. VII, 7): etiam si tunc
genuisset Caath patrem Moysi, quo anno mortuus est, ille quoque
Ambram ultimo vitae suae anno genuisset Moysen; computati anni centum
triginta et centum triginta septem et octoginta, trecentos et
quadraginta septem annos faciunt, non quadringentos triginta. Quod si
quis dicat extremo anno vitae Joseph natum esse Caath filium Levi;
septuaginta ferme anni possunt accedere illi summae, quia septuaginta
unum annos vixit in Aegypto Joseph post ingressum patris sui.
Quapropter etiam sic septuaginta anni vitae Joseph ab ingressu Jacob
in Aegyptum usque ad nativitatem Caath, si tunc natus asseratur, et
centum triginta anni ipsius Caath, et centum triginta septem filii
ejus Ambram patris Moysi, et octoginta ipsius Moysi, quadringentos
decem et septem annos faciunt, non quadringentos triginta.
Proinde illa nimirum computatio, quam secutus est Eusebius in
historia sua Chronica, perspicua veritate subnixa est. Ab illa enim
promissione computat quadringentos triginta annos, qua vocavit Deus
Abraham, ut exiret de terra sua in terram Chanaan (Eusebius in
Chron. ad mundi an. 3260): quia et Apostolus cum Abrahae
laudaret et commendaret fidem, in ea promissione qua Christum vult
intelligi prophetatum, id est qua promisit Deus Abrahae quod
benedicerentur in eo omnes tribus terrae, Hoc autem dico, inquit,
quia testamentum confirmatum a Deo, post quadringentos et triginta
annos facta Lex non infirmat ad evacuandas promissiones (Galat.
III, 17). Ex illa ergo promissione qua vocatus est Abraham et
credidit Deo, post quadringentos et triginta annos factam Legem dicit
Apostolus, non ex tempore quo Jacob intravit in Aegyptum. Deinde
etiam ipsa Scriptura Exodi satis hoc significavit: non enim dixit,
Incolatus filiorum Israel, quem incoluerunt in terra Aegypto, anni
quadringenti triginta; sed aperte dixit, quem incoluerunt in terra
Aegypto et in terra Chanaan, ipsi et patres eorum. Ac per hoc
manifestum est computandum esse tempus etiam Patriarcharum Abrahae,
Isaac, et Jacob, ex quo peregrinari coepit Abraham in terra
Chanaan; id est ex illa promissione in qua ejus fidem laudat
Apostolus, usque ad illud tempus quo ingressus est Israel in
Aegyptum. Toto quippe isto tempore peregrinati sunt patres in terra
Chanaan, et deinde semen Israel in Aegypto; ac sic completi sunt
quadringenti triginta anni a promissione usque ad exitum Israel ex
Aegypto, quando facta est Lex in monte Sina, quae non infirmat
testamentum ad evacuandas promissiones.
Septuagesimo ergo et quinto anno vitae suae Abraham, sicut Scriptura
dicit, egressus est in terram Chanaan (Gen. XII, 4), et
genuit Isaac cum esset annorum centum (Id. XXI, 5). Fiunt
itaque anni viginti quinque ex promissione usque ad natum Isaac. His
adduntur omnes anni vitae Isaac, id est centum octoginta (Id.
XXXV, 28), fiunt ducenti quinque: tunc erat Jacob annorum
centum viginti; nati sunt enim sexagenario patre gemini, ipse et Esau
(Id. XXV, 26): post decem autem annos intravit Jacob in
Aegyptum, cum esset annorum centum triginta (Id. XLVII,
9). Joseph autem esset triginta novem. Fiunt proinde anni a
promissione usque ad ingressum Jacob in Aegyptum, ducenti quindecim.
Joseph autem ab illo trigesimo et nono anno aetatis suae, in quo eum
pater in Aegypto invenit, vixit septuaginta et unum annos; quia omnes
aetatis ejus anni centum decem fuerunt (Id. L, 22). Cum itaque
ad ducentos quindecim annos accesserint septuaginta unus, fiunt anni
ducenti octoginta sex. Restant centum quadraginta quatuor vel
quinque, quibus intelligitur servisse in Aegypto populus Israel post
mortem Joseph. His annis quantum multiplicari potuerint, si
fecunditas hominis consideretur, adjuvante illo qui eos voluit valde
multiplicari, reperitur non esse mirum quod in sexcentis millibus
peditum egressus est populus ex Aegypto, excepto caetero apparatu,
ubi et servitia erant, et sexus muliebris et imbellis aetas.
Quod ergo dixit Deus ad Abraham, Sciendo scias, quia peregrinum
erit semen tuum in terra non propria; et in servitutem redigent eos,
et nocebunt illis quadringentos annos, non sic accipiendum est,
tanquam in illa durissima servitute quadringentos annos Dei populus
fuerit: sed quia scriptum est, In Isaac vocabitur tibi semen (Id.
XXI, 12); ex anno nativitatis Isaac usque ad annum egressionis
ex Aegypto computantur anni quadringenti quinque. Cum ergo de
quadringentis triginta detraxeris viginti quinque qui sunt a promissione
usque ad natum Isaac, non mirum est si quadringentos et quinque annos
summa solida quadringentos voluit appellare Scriptura, quae solet
tempora ita nuncupare, ut quod de summa perfectioris numeri paululum
excrescit aut infra est, non computetur. Non itaque quod ait, In
servitutem redigent eos, et nocebunt illis, ad quadringentos annos
referendum est, tanquam per tot annos eos habuerint in servitute; sed
referendi sunt quadringenti anni ad id quod dictum est, Peregrinum
erit semen tuum in terra non propria: quia sive in terra Chanaan,
sive in Aegypto, peregrinum erat illud semen, antequam haereditatem
sumerent terram ex promissione Dei; quod factum est posteaquam ex
Aegypto liberati sunt: ut hyperbaton hic intelligatur, et ordo
verborum sit, Sciendo scias, quia peregrinum erit semen tuum in terra
non propria quadringentis annis; illud autem interpositum
intelligatur, Et in servitutem redigent eos, et nocebunt illis; ita
ut ad quadringentos annos ista interpositio non pertineat. In extrema
enim parte annorum summae hujus, hoc est, post mortem Joseph, factum
est ut in Aegypto populus Dei duram perageret servitutem.
|
|