XLVIII. [Ib. XIII, 9.]

Quid est quod ait, cum de Pascha praeciperet, Erit tibi in signum super manum tuam? an intelligitur super opera tua, id est, quod praeferre debeas operibus tuis? Pertinet enim Pascha propter occisionem ovis ad fidem Christi, et sanguinem quo redempti sumus. Haec autem fides operibus praeponenda est, ut sit quodammodo super manum, adversus illos qui in operibus Legis gloriabantur: de qua re Apostolus loquitur, et multum agit ; qui fidem operibus sic vult anteponi, ut ex illa pendeant opera bona, atque ab ea praeveniantur, non ut ipsa velut meritis bonorum operum retribui videatur (Galat. III, et Hebr. XI). Illa enim ad gratiam pertinet: si autem gratia, jam non ex operibus; alioquin gratia jam non est gratia (Rom. XI, 6).