XLIX. [Ib. XIII, 17.]

Cum autem dimisit Pharao populum, non deduxit eos Deus viam terrae Philistiim, quia prope erat. Dixit enim Deus, Nequando poeniteat populum cum viderit praelium, et revertatur in Aegyptum. Hic ostenditur omnia fieri debere , quae consilio recte fieri possunt, ad devitanda quae adversa sunt, etiam cum Deus apertissime adjutor est.