L. [Ib. XIII, 18.]

Quinta autem progenie ascenderunt filii Israel de terra Aegypti. Utrum progeniem in centum annis vult computari, et ideo quinta progenie, quia post quadringentos triginta annos? an per hominum generationes hoc potius intelligendum est, ab ipso Jacob qui intravit in Aegyptum, usque ad Moysen qui cum populo egressus est? Jacob enim primus, secundus Levi, tertius Caath, quartus Ambram, quintus Moyses invenitur. Has autem dicit progenies latinus interpres, quas GENEAS Graeci vocant, quae in Evangelio generationes appellantur, nec numerantur nisi per successiones hominum, non per numerum annorum.