LI. [Ib. XIV, 13.]

Dixit autem Moyses: Confidite, et state , et videte salutem quae est a Domino, quam faciet vobis hodie. Sicut enim vidistis Aegyptios hodie, non apponetis amplius videre eos in aeternum tempus. Quomodo accipienda sunt haec verba, cum viderint postea Israelitae Aegyptios? An quia isti qui tunc videbant, non eos ulterius viderunt; quia et illi sunt mortui qui consequebantur, et isti omnes quisque die mortis suae? nam posteri eorum viderunt posteros illorum. An, Non eos videbitis sicut hodie, intelligendum est, non sicut hodie persequentes et inimicos, et tanto post vos agmine venientes; ut omnino nulla sit quaestio, nec de aeterno tempore quod hic posuit; quia etsi videbunt se utrique tempore resurrectionis, non sic utique videbunt ut hodie?