LIII. [Ib. XIV, 16]

. Et tu eleva virgam tuam, et extende manum tuam super mare. Haec est illa virga, in qua fiebant mirabilia, quae modo dicitur esse Moysi: tunc autem fratris ejus fuisse dicebatur, quando per illam ipse operabatur.