LV. [Ib. XV, 10, 8.]

Misisti Spiritum tuum, et cooperunt eos mare. Ecce jam quinto commemoratur Spiritus Dei, ut in hoc numero accipiamus et quod dictum est. Digitus Dei est hoc (Exod. VIII, 19). Primo, ubi Scriptum est, Spiritus Dei superferebatur super aquas (Gen. I, 2): secundo, ubi dicitur, Non permanebit in istis hominibus Spiritus meus, quoniam carnes sunt (Id. VI, 3): tertio, ubi Pharao dicit ad Joseph, Quoniam Spiritus Dei est in te (Id. XLI, 38): quarto, ubi incantatores Aegyptiorum dicunt, Digitus Dei est hoc: quinto, in hoc cantico, Misisti Spiritum tuum, et cooperuit eos mare. Meminerimus autem Spiritum Dei non solum ad beneficia, verum etiam ad vindictam commemorari. Nam quid aliud etiam supra dixit, Per Spiritum irae tuae divisa est aqua? Iste itaque Spiritus Dei in Aegyptios, Spiritus irae ejus fuit , quibus nocuit aquarum divisio, ut intrantes possent aquis redeuntibus obrui: filiis vero Israel quibus profuit quod aqua divisa est, non fuit ille Spiritus irae Dei. Unde significatur propter diversas operationes et effectus Spiritum Dei dissimiliter appellari, cum sit unus atque idem ille duntaxat, qui etiam Spiritus sanctus in unitate Trinitatis accipitur. Proinde non arbitror alium quam eumdem significari, ubi dicit Apostolus, Non enim accepistis Spiritum servitutis iterum in timore ; sed accepistis Spiritum adoptionis in quo clamamus, Abba, Pater (Rom. VIII, 15): quia eodem Spiritu Dei, id est, digito Dei, quo Lex in tabulis lapideis conscripta est (Exod. XXXI, 18), timor incussus est eis qui gratiam nondum intelligebant, ut de sua infirmitate atque peccatis per Legem convincerentur, et Lex illis fieret paedagogus, a quo perducerentur ad gratiam quae est in fide Jesu Christi (Galat. III, 22-26). De hoc autem Spiritu adoptionis et gratiae, id est de hoc opere Spiritus Dei, quo impertitur gratia et regeneratio in vitam aeternam, dicitur, Spiritus autem vivificat; cum supra diceretur Littera occidit (II Cor. III, 6), id est, Lex conscripta, tantummodo jubens, sine adjutorio gratiae .