LVI. [Ib. XV, 23, 24.] |
Venerunt autem in Merra, et non poterant bibere de Merra ; amara enim erat. Si propter hoc appellatum est nomen loci ejus amaritudo, quia non potuerunt ibi aquam bibere, quod amara esset (Merra enim interpretatur Amaritudo); quomodo venerunt in Merra, nisi quia eo nomine locum Scriptura appellavit, in quem venerunt, quo jam appellabatur cum haec scribebantur? Posterius enim utique scripta sunt, quam illa contigerunt. |