|
Moyses et Aaron dicunt ad populum
inter caetera: Propter quod exaudivit Dominus murmurationem vestram,
quam vos murmuratis adversum nos. Nos autem quid sumus? Non enim
adversum nos murmur vestrum est, sed adversus Deum. Non ex hoc
tantum se valere voluerunt quantum Deus: dixerunt enim, Quid sumus
nos? ut illi adversus illum se scirent murmurasse, qui istos miserat,
et qui per istos operabatur. Nec talis illa est sententia, ubi
Petrus dicit Ananiae: Ausus es mentiri Spiritui sancto? non
hominibus mentitus es, sed Deo (Act V, 3, 4). Non enim ait,
Ausus es mentiri mihi? non mihi mentitus es, sed Deo: quod si
dixisset, simile fuisset. Neque ita dixit, Ausus es mentiri
Spiritui sancto? non Spiritui sancto mentitus es, sed Deo: ita
enim loquens, negaret Deum esse Spiritum sanctum. Nunc vero cum
dixisset, Ausus es mentiri Spiritui sancto? cum ille se putaret
hominibus fuisse mentitum, ipse Spiritum sanctum Deum esse monstravit
subjungens, Non hominibus mentitus es, sed Deo.
|
|