VI. [Ib. III, 22.]

Quod mandavit Dominus Hebraeis per Moysen, ut acciperent ab Aegyptiis vasa aurea et argentea et vestem, atque addidit, Et praedabimini eos: mandati hujus non potest injustum esse judicium. Mandatum enim Dei est, de quo non judicandum, sed ei obtemperandum fuit. Ille enim novit quam juste mandaverit: ad servum autem pertinet obedienter facere quod mandavit.