LX. [Ib. XVI, 12.]

Deus mandat per Moysen populo, Ad vesperam edetis carnes, et mane replebimini panibus. Ecce non pro omni alimento panes nominantur. Nam isto nomine et carnes complecterentur, quia et ipsae alimenta sunt: nec tamen panes eos modo dicit, qui fiunt ex frumentis; ipsos enim proprie panes appellare consuevimus: manna autem panum nomine appellat. Non autem vacat quod dicit ad vesperam carnes et mane panes se daturum. Tale quippe aliquid etiam in Elia significatum est, cum ei alimenta corvus afferret (III Reg. XVII, 6). An forte carnibus ad vesperam et mane panibus ille significatur, qui traditus est propter delicta nostra, et resurrexit propter justificationem nostram (Rom. IV, 25)? Ad vesperam quippe mortuus ex infirmitate sepultus est, mane autem apparuit discipulis, qui resurrexerat in virtute.