|
Et dixit Moyses ad Aaron, Accipe
vas aureum unum, et mitte illud plenum gomor manna, et repones illud
ante Deum, ut servetur in progenies, quemadmodum praecepit Dominus.
Quaeri potest, ubi Aaron poneret ante Deum, quando nec ullum
simulacrum fuit, nec arca testamenti jam fuerat instituta. An forte
ideo de futuro dixit, repones, ut intelligeretur tunc ante Deum posse
reponi, quando futura erat arca? an potius, ante Deum, dictum est
quod fit ipsa devotione offerendi, in quocumque loco poneretur? ubi
enim non est Deus? Sed illud quod adjungit, Et reposuit Aaron ante
testimonium ad reservandum, priorem magis sensum asserit. Hoc enim
modo Scriptura dixit per prolepsim, quod postea factum est, cum esse
coepit tabernaculum testimonii.
|
|