|
Filii autem Israel ederunt manna
annis quadraginta, quoadusque venirent in terram quae inhabitatur.
Manna ederunt quoadusque venirent in partem Phoenicis. Significavit
Scriptura per prolepsim, id est, hoc loco commemorando quod etiam
postea factum est, non edisse filios Israel in eremo nisi manna. Hoc
est enim quod ait, usque ad terram quae inhabitatur, id est, quae jam
non est eremus: non quia continuo ut venerunt ad terram habitabilem
destiterunt vesci manna, sed quia non ante. Trajecto enim Jordane
significatur manna cessasse, ubi panes terrae manducaverunt: quando
ergo ingressi sunt habitabilem terram, antequam transirent Jordanem,
vel tantum manna vesci, vel utroque cibo potuerunt; hoc quippe
intelligi potest, quando cessasse manna non dicitur nisi Jordane
trajecto. Cur autem in illa eremi inopia etiam carnes desideraverint,
quando de Aegypto cum suis valde multis pecoribus exierunt, magna
quaestio est. Nisi forte dicatur, cum per eremum pascua tanta non
essent, et ex eo minor futura videretur fecunditas pecorum, pepercisse
illos pecoribus, ne omnibus deficientibus, etiam sacrificiis
necessaria defuissent, vel si quid aliud dici potest, unde quaestio
ista solvatur. Congruentius tamen creditur non eos carnes
desiderasse, quas de pecoribus habere poterant; sed eas quae deerant,
ex aquis videlicet. Ipsas quippe in illa eremo non inveniebant: unde
et illis ortygometra data est, id est, aves, quas coturnices multi
latine interpretati sunt, cum sit aliud genus avium ortygometra,
quamvis coturnicibus non usquequaque dissimile. Noverat enim Deus
quid desiderarent, et desiderium eorum quo carnis genere satiaret.
Sed quia Scriptura concupivisse illos carnes dixerat, nec expresserat
cujusmodi carnes, ideo quaestio facta est.
|
|