|
Manna ederunt quoadusque
venirent in partem Phoenicis. Jam dixerat, quoadusque venirent ad
terram quae inhabitatur; sed quia non expresserat proprie quam
diceret, repetitione videtur quamdam proprietatem expressisse,
dicendo, in partem Phoenicis. Sed tunc illam terram sic credendum
est appellatam; modo enim hoc non vocatur nomine. Alia quippe est
quae Phoenice appellatur regio Tyri et Sidonis, qua illos transisse
non legitur. Quanquam Scriptura fortasse potuerit terram Phoenicis
appellare, ubi palmarum arbores jam esse coeperant post eremi
vastitatem; quoniam palma graece sic appellatur. Initio enim
profectionis suae invenerunt locum, ubi septuaginta palmarum arbores
fuerant, et duodecim fontes: sed postea eos excepit eremi prolixitas,
ubi tale aliquid; non fuit, quousque venirent ad loca quae
colebantur. Verum ille sensus est probabilior, ut credamus sic
appellatam tunc fuisse terram. Multarum enim terrarum et locorum,
sicut fluminum et urbium, nomina certis existentibus causis antiquitate
mutata sunt.
|
|