|
Et ecce ego sto super cacumen
collis, et virga Dei in manu mea, dicit Moyses ad Jesum Nave, cum
praeciperet pugnari adversus Amalech. Nunc ergo virga Dei dicitur,
quae primum dicta est virga Aaron, postea vero virga Moysi: sicut
dicitur spiritus Eliae qui est Spiritus Dei (Luc. I, 17),
cujus particeps factus est Elias; sic illa potuit dici. Dicitur
etiam Dei justitia, quae nostra est, sed donata a Deo: de qua
loquens Apostolus, Judaeos arguit dicens, Ignorantes Dei
justitiam, et suam justitiam volentes constituere (Rom. X, 3),
id est, tanquam a se sibi paratam; contra quales dicit, Quid enim
habes quod non accepisti (I Cor. IV, 7)?
|
|