|
Venit autem et Aaron et omnes
seniores Israel manducare panem cum socero Moysi ante Deum, vel,
sicut alii codices habent, coram Deo; quod graece scriptum est
ENANTION TOY TEOY. Quaeritur ubi ante Deum, quando
nec tabernaculum fuit, nec arca testamenti, quae postea sunt
instituta. Neque enim et hic de futuro dictum accipere possumus,
sicut dictum est de manna quod positum est in vase aureo (Supra,
quaest. 61). Ergo ante Deum id accipere debemus factum, quod in
honorem Dei factum est: ubi enim non Deus?
|
|