|
Moyses socero dixit: Quia
venit ad me populus inquirere judicium a Deo; cum eis contigerit
disceptatio, et venerint ad me, judico unumquemque, et moneo eos
praecepta Dei et legem ejus Quaeri potest quomodo ista Moyses
dixerit, cum lex Dei adhuc nulla conscripta esset: nisi quia lex Dei
sempiterna est, quam consulunt omnes piae mentes, ut quod in ea
invenerint, vel faciant, vel jubeant, vel vetent, secundum quod illa
incommutabili veritate praeceperit . Numquid enim Moyses, quamvis
cum illo Deus loqueretur, per singula credendum est quod consulere
soleret Deum, si quid esset in disceptationibus tantae multitudinis,
quae illum in hoc judicandi negotio a mane usque ad vesperam detinebat?
Et tamen nisi suae menti praesidentem Dominum consuleret, legemque
ejus aeternam sapienter attenderet, quid justissimum judicare inter
disceptantes posset, non inveniret.
|
|